Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Quarta classis nobilitatem fidelium operantium cotidie et maiora facientium opera significat. sed et ibi quoque esse faciles homines ad inlicitas paces dandas et nonas prophetias adtendendas ostendit et arguit et praemonet ceteros, quibus non placet hoc fieri, qui cognoscunt nequitias aduersarii, quibus malis et dolis quaerit inducere in capite fidelium [*]( 2,24 ) pericula, et ideo ait: non mitto super uos aliud pondus - (id est \'non dedi uobis legis obseruationes et onera\', quod est [*]( 2, 25 ) aliud pondus) — ut quod habetis teneatis, donec uenio. [*]( 2, 26 ) et qui uicerit dabo illi potestatem super nationes — id est \'iudicem illum constituam inter ceteros sanctos\' — et stel [*]( 2, 28 ) lam matutinam dabo illi; primam resurrectionem scilicet promisit. stella enim matutina noctem fugat et lucem adnuntiat, id est diei initium. [*]( 3 de cum accusatiuo, cf. Hoensch, Itala 2 p. 410 4 manna abscon- sum om. A 5 christianus A 8 facile A 11 capite scripsi, capita A 13 id est .. l. 14 pondus om. A, id est, non dedi obseruationes et onera et nouas prophetias et inlicitas, quas non conuenit ecclesiae, quod est aliud pondus 33 p. 82 )