Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Tertia classis sanctorum ostendit esse uiros, qui fortes sunt in fide et non expauescunt persecutionem. sed quia in illis [*]( 2, 16 ) alii proni sunt ad inlicitas permissiones, ait: pugnabo cum illis gladio oris mei, id est \'quid praeceperim dicam et[*]( 2, 14 ) quid feceritis conferam\'. [fol. 5r] nam Balaam doctrinam [qui] docebat mittere scandalum ante oculos filiorum Israel, esse delibata et fornicari: olim notum est; ille enim hoc consilium dedit regi Moabitarum et sic [*]( 14 cf. Num. 25, 1. 2 et 31, 16 ) [*]( 2 detrectationem Am2 3 ab om. A 7 esse uiros uiros A, pro esse uiros m2 suhstituit in mg. aliter seueros 12 qui uncis inclusi 13 esse scripsi, sed A (esse delibatum i. e. edere, ut in graeco hic est oayeTv elSiuJ.daora Riuinus) olim = TJJJJJX 14 regi scripsi, regum A )

37
38
[*]( 2, 15 ) scandalizauerunt populum. sic, inquit, et uos habetis inter uos tenentes doctrinam et sub praetextu misericordiae alios [*]( 2, 17 ) uitiatis. qui uicerit, inquit, dabo illi de manna absconsum: (\'manna absconsum\') inmortalitas est, \'gemma alba\' adoptio est in filium dei. \'nomen nouum christianum est.