Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Quinta classis, electio aut conuersatio sanctorum declarat homines neglegentes, aliud quam quod oportet in saeculo agentes, opere inanes, nomine tantummodo Christianos. et ideo [fol. 5V] hortatur illos, si quo modo reuersi (a) neglegentia[*]( 3, 2 ) periclitanti possint salui esse. stabili, inquit. ea quae moritura erant; non inuenio operam tuam plenam coram deo meo. non enim satis est arborem uiuere (et uirere) et fructum non habere: sic nec satis est Christianum dici et se ipsum confiteri et Christiani opera non habere.