Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 13, 1. 2 ) Et uidi de mare ascendentem bestiam similem pardo: regnum illius temporis regnum Antichristi cum uarietate [fol. 17v gentium et populorum commixtum significat. [*]( 13, 2 ) pedes eius tamquam pedes ursi, fortis et spurcissimae bestiae; duces autem eius pedes eius dixit. os autem eius tamquam ora leonum, id est ab sanguine madente armatum. os enim iussio illius est et lingua eius, quae ad nihil aliud processura est nisi ad sanguinem effundendum. [*]( 5 cf. ludas u. 6 6 cf. pag. 114, 10-12 ) [*]( 5 discenderet A 6 quod om. A 7 ante arenam exstant uocis oblitae uestigia 10 cum sic uarietate A 15 nichil A )

117
118