Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*](17, 9-10 )Capita VII VII montes, super quos mulier sedet: id est ciuitas Romana: et reges VII sunt: V ceciderunt, unus est, et alius nondum uenit; et cum uenerit, [*]( 17,8.11 ) breui tempore erit. et bestia quam uidisti de VII estetoctaua est. intellegi igitur oportet (tempus), quo scribitur apocalypsis, quoniam tunc erat Caesar Domitianus. ante illum autem fuerat Titus frater ipsius et Vespasianus pater ipsorum, Otho, Vitellius et Galba. hi sunt \'V qui ceciderunt\'; \'unus est\', ait, sub quo scripta apocalypsis dicitur, scilicet Domitianus. \'alius nondum uenit\': Neruam dicit. qui \'cum uenerit,[*]( 17,8.11 ) breui tempore erit\'; biennium enim non impleuit. et bestiam quam uidisti, inquit, de VII est: quoniam ante istos [*]( 17, 11 ) reges Nero regnauit. et octaua est, ait, modo illa cum aduenerit, computans loco octauo. et quoniam in illo fiet con- [*]( 17, 12 ) summatio, adiecit: et in interitum uadit. nam decem reges accepisse regalem potestatem; cum ille mouerit ab oriente, mittentur ab urbe Romana cum exercitibus [*]( 16 cf. Commodiani carm. apolog. u. 909 sqq. et Instruction. I 41, 6 sqq. (CSEL XV 174 et 54), ubi modo consentanea huic explanatio, modo ab hac diuersa legitur ) [*]( 5 tempus addidi 8 hii A 9 scripta] scriptura A 12 numquid Aml, linea deleuit et inquit add. in marg. Am2 14 computans A recte, item T 17 mittentur scripsi, mittetur A )