Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*](12, 4 a )Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi autem hoc arbitrantur, tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debet, angelorum sibi sub- [*]( 12, 18 ) ditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet a constitutione\'. ergo (quod) superius dicebamus, ait apocalypsis: stetit super arenam maris.