Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(III, 7) Sed forsitan obicitur: Cum ingenitus pater sit, genitus filius, non fieri posse unam eandemque esse substantiam geniti atque ingeniti - cum utique, si ut ingenitus pater est, ingenitus esset et filius, tunc magis diuersa posset esse substantia, quia unusquisque a ee ipso subsistens communem substantiam cum altero non haberet –: cum uero ingenitus pater se ipso, id est de id quod ipse est (si, quid illud est, aut dici potest, immo quia, ut est, dici omnino non potest) filium generauit, apparet una esse gignentis genitique substantia, quia deum de deo, lumen de lumine filium esse ueraciter pro- Stemur.