Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Si uere de patre natus est, unius substantiae est et neras filius eat; sed si unius substantiae non est, nec uerus deus est. Aut si uerus deus est et tamen de patris substantia non est, ingenitus ergo et ipse eet. Sed quia ingenitusnon est, factura ergo eet, ut putetur aliunde subsistens, si de patris substantia non est. Sed absit hoc ita credere. Nos enim unius substantiae cum patre filium profitemur, detestantes Sabellianam heresem, quae ita trinitatem confundit, ut eundem dkat esse patrem quem filium eundemque credat esse spiritum sanctum, non seruantes tres in unitate personas.