Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Nam lucem esse patrem Iohannes apostolus testis est [*]( 2 ai] sicut A 3 snbstantiQ et uere filius b 4 sed si u. s. non est om. A, qui pro his praebet: et si ueras filius non est nec uerus deus non est V1 6 deus om. b est arite et tamen om. A substantie b onigenitus M bis T putetur C S A2 putatur rell. 9 beresim V2CWMsaP2bA2 10 sanctam trinitatom a essepatrem quem fllium eundemqae credat om. Pb 12 seruans βΑ; cf. India. III \'constructio ad sensum\' ia unitate] nnitates b 13 obici|citurB 14 eademgneBV1 15 ingeniti . atque geniti « si at ed. princ.: sicut mei si sicut s2v16 powdt BV1aL 17 ipo W 19 de M ipse genuit filium est de hoc quod W de eo V2CMsaLA2 20 ut est vm. W omaia B ViL; cf. Indic. III a. v, per omnia V2MS 21 una ... substantia BVCW (Angustin. C. D. XIII, 9; Commodian. Instr, f, 14, 1): unam ... substantiam relL 22 ueratiter YW 23 iohannis BV1A1 testatus Wa testis est apostolus P )

54
dicens: quia deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae. Item de filio ait: et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Et infra: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Unde apparet patrem et filium unius esse substantiae, dum lucis et luminis diuersa non potest esse substantia, eius scilicet quae de se gignit et quae de gignente existit. Denique ne aliquis inter patrem et filium diuersitatem naturalis luminis introducat, ideo apostolus de eodem filios dicit: qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius. In quo euidentius et coaeternus patri et inseparabilis a patre et unius cum eo esse substantiae perdocetur, dum luci splendor semper est coaeternus, dum splendor a lumine numquam eat separatus, dum splendor a luce natura substantiae numquam potest esse diuersus. Qui enim splendor lucis est, idem et dei patris uirtus est; sempiternus ergo propter uirtutis aeternitatem, inseparabilis propter claritudinis unitatem.