Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Efficere ut possint causis praebere secundis
  2. Non dedignaris: quae qui tua munera sentit
  3. Munus & ipse tuu est: tibi vt vni accepta referre
  4. * Omnia homo merito possitq; & debeat vnus.
  5. Nam tibi sola Deus gigni quorf cuncta iuberes
  6. Causa fuit bonitas: quum iussis viuere primum
  7. Spiritibus, mundoq; frui quem mente gerebas ,
  8. Atq; omnes in te rerum cognoscere caussas,
  9. Et super terras et aquas volitare dedisti.
  10. Certa quibus coelum sedes, queis libera corda
  11. Arbitriumq; sui largitus es omnibus: vt iam
  12. *Alterutram in partem vellent se vertere possent:
  13. Vt fieres iustis merce , meritisq; piorum,
  14. Hoc quoque coferres praestando, vt debitor esses.
  15. Nam quod de primis coelesti in sede creatis
  16. Vnus (dum lucis domino, vitaeq; suoq;
  17. Inuidet auctori, titulumq; hunc appetit) auctor
  18. Maluit esse mali, primamq; inducere mortem,
  19. Cum scelerum socijs celso deiectus olympo:
  20. Virtuti nihil inde tu praeiudicat : illud