Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Partibus: et iussam seriem datus ordo fatetur.
- Tu dociles numeros distinguens, pondera libras,
- Mensuras varians, modulos, motumq; gubernas,
- Alternas seruire vices, iugemq; recursum
- Rerum stare iubes, & mentis imagine plenum
- Edere nota tibi iam secula, volvere mundum.
- Non vno tu contentus dotare creata
- Munere, quidquid agis varios largiris in vsus.
- Quinimo nil non causa Deus alme tuorum
- Efficis: ipsa licet nobis ignota tuorum [*]()
- Factorum ratio, atq; modus: contraria nempe
- *Quae putat humanae solers ignauia mentis,
- Dum certant, plus pacis habent, sic omnia diues
- Conditor aduersis etiam cognata elementis
- Nectis et effusis à te virtutibus imples.
- Et tamen hec quum sint in maiestate creandi,
- Nil horum quae gignis eges: mundiq; peracti
- Et per te stabili rerum compage manentis [*]()
- Nil prorsum indigus es: nec in hoc tua gloria tm
- Quod prestanda facis bonus autor: sed quod & ipsa
438