Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Cui satis est fecisse bonum: sed copia laudis
- Haec est summa tuae: quod quu se extollere supra
- * Diuini virtutem apicis scelus esset, & ingens [*](•) om. u. 36. 2) om. u. 44. )
- * Relligio nulla prorsum delebilis vnda:
- Non tamen ingratis vitam sensumque negasti:
- Quin etiam arbitrio mentis gaudere dedisti.
- Nec tamen arbitrij natura in vtrumq; valentis 1)
- Accusanda venit nobis: namq; in de perire
- Posse datum est cunctis vt viuere dulcius esset:
- Mutuaq; alterni compar mensura pericli
- Cederet ad meritum: quum iudice digna seuero
- Praemia sanctorum geminaret poena malorum.
- Porro etiam ( mihi si fas est hoc dicere salua
- Pace tua genitor) maius fortassis apud te est
- Non peccasse bonum, per lubrica tempora vitae,
- Quam miseris peccasse malum: sed videris vt se
- Hoc habeat: caussas vni cui credimus omnes.
- Interea satis est nobis, quod vilia terrae
- Pondera dum sacra inspiras ratione tuaq;
- Informas virtute, tuumq; effingis ad instar,
439