Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Indiscreta pio conseruans foedera nexu)
- Tu sine principio, pariter sine fine perennis,
- Solus es atque idem: nullique obnoxius aeuo.
- Tu spatium rerum mentis quocunq; recessus
- Tenditur, excedis: spatio neq; cingeris vllo.
- Nec te qui capiat locus est, immensus enim es tu.
- Quinetiam humanae nec fas contingere menti
- Qualis imago tua est, oculis ignara videri,
- * Ni cui cernendam speciali numine sese
- Exibeat: nec vero est qui virtute creata
- Tevegetet motus: per que sumus atq; mouemur.
- Tu mens et sacre penitus substantia mentis:
- Tu ratio, et plene prudens rationis origo,
- Tu virtus virtutis apex, atq; ipsa profecto
- Tu vita, & genitor vitae, lucisq; profundae:
- Tu lux vera Deus; tu rerum causa, vigorq;:
- A te principium traxit, quodcunq; repente
- ex nihilo emicuit, tantoq; auctore repletum
- Vel vim metis habet, vel forma in mebra recepit.
- Te dominum natura probat seruata caducis