Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Et coelo cecidisse sacro? sed sancta parentis
  2. Desperare vetat pietas: clementia cuius
  3. (Fas dixisse mihi, fas sit quoque dicta probasse?)
  4. Iustitiam excedit: nec tam me voce seuera
  5. Corripiens, vbi sis, trepido quid pectore quaeris,
  6. Terret: qua recreat quod adhuc post crimina lapsum
  7. Immersumque metu latebris, ac pene sepultum,
  8. Euocat & reuocat: ne vero exempla petantur
  9. Longius, ostendit culpae donatio mitem.
  10. Postqua excussa reos manifestat caussa parentes
  11. [*](J) om. uu. 431-433. 2) om. u. 452. )[*]( 29* )
    452
  12. Incepere Deo coelum, mare, terra loquenti
  13. Contremere, & vastos concussa aperire recessus.
  14. Dumq; reos punit sententia, tartara condit.
  15. Quandoquide nostris visum est decedere iussis,\')
  16. lam mihi iusta nouos feriet censura nocentes.
  17. Principio inter totius uiuentia mundi
  18. Tu maledictus eris: & peior quam tegis intus
  19. Inuida mes coluber: qui coeli in claustra veMdos
  20. Deiecisti homines: vetitasq; attingere fruges
  21. Fraude tua impulsis praedurae mortis origo es.