Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Ergo vt digna nefas poenae mensura sequatur,
- Ex quo homine. terrae immersti, tu stratus iniquo
- Membra solo, duram sulcabis pectore terram.
- Et vetitos tentare cibos quia feceris, hinc iam
- Vilis semper edes squallentia viscera terrae.
- Et quia te dignae placuit tibi primus vt esses
- Inuentor mortis: poena moriere perenni.
- Humaniq; odium generis specialiter in te
- Ac genus omne tuum bello experiere potenti.
- Perpetuumq; tui mors vt tibi longa, timorem
- Esse dabo: pedibus repes & pectore prono:
- Teq; tuo mulier perimet cum semine, cuius
- Callidus extremis tantum insidiabere plantis.
- Vt trepidans etiam capiti vestigia figat.
- Dixit, & exanguem sic est exorsus in Euam.
- Et tu quae minimo solam te perdere fructu x
- Non conteta, virum similes temeraria in ausus2)
- Traxisti: instar eris famulae: subiectaq; duros
- Arbitrium sensura viri patiere labores.
- Casibus & uero (incoeptum quonia prior ausa es