Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Nec satis: ignorat quid agant, qua crimen inustu
  2. Seq; ipsos fugiant: cuperent si forte pateret,
  3. Condere se barathro: vsque adeo cotermina poenę
  4. Culpa suae est: vt iam miseros mortale pauentes
  5. Mortis imago iuuet: syluas umbrosaq; lustra
  6. Obtendunt van/s solatia falsa tenebris,
  7. Nam qu te timidum fas est subducere corpus?
  8. Tete inqua quae mox vili de puluere fecit
  9. Virtus viua patris, mundi : abscondit , praesens
  10. Implet: et in penitos exit diffusa recessus. 2)
  11. Tune potes dominum fugiens euadere? tune
  12. Omnia cernentem sperasti posse lateret
  13. Vt vastis iaceas tenebris, caelabere nunquam.
  14. Ergo vbi peccati genitus pudor attigit Adam
  15. QuercntS latebras, mox audijt, heus vbi es Adam?
  16. *Quid vero est quod te quaerit Deus, inscius anne id
  17. Forte rogat que nec domino subducere summo
  18. Vel mors ipsa potest, fragili quam mente subisti?
  19. Quur vbi sis quaerit, nisi quod te morte doloris
  20. Lapsum sponte tua, secum non esse fatetur: