Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse patrem et alium filium et alium spiritum, — male accipit idiotes quisque aut peruersus hoc dictum, quasi diuersitatem sonet et ex diuersitate separationem protendat patris et filii et spiritus sancti; necessitate autem hoc dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, aduersus oikonomian monarchiae adulantes — non tamen diuersitate alium filium a patre, sed distributione, nec diuisione alium, sed distinctione, quia non sint idem pater et filius, uel modulo alius ab alio (alii.) pater enim tota substantia est, filius uero deriuatio totius et portio, sicut ipse profitetur: quia pater maior me est. a quo et minoratus canitur in psalmo [*](25] Ioh. 14, 28. 26] cf. Ps. 8, 6. ) [*]( 12 oikonomiae PMF, otxovojxiai; uulgo 15 quid modo quo modo P\' (corr. R) 16 parenihesin indicaui: spiritum. male uulgo; non tamen refragarer secludenti ea quae infra kguntur: non tamen diuereitatedistinctione, quae haud scio an prior auctoris manus sint accipit M, accepit PFuulgo 18 portendat Iun 19 spiritus sancti PM, spiritus FSuttlgo 20 oikonomian PMF, oixovo|iiav uulgo 28 sint scripsi: sit PMF 24 alii addidi (intellege: quippe qui etiam modulo alius ab nrėo diuersi sinf) 26 minoratus R*, minor natu PMFR1 modicum R3 modico RI, dico PMF )