Ita ut pater, et filius est, et (ut) neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod uanissimi isti Monarchiani uolunt. (ipse se\\ inquiunt, filium sibi fecit\'. atquin pater filium facit et patrem filius, et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi patrem praestet. quae instituit deus, etiam ipse custodit. habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse. uerbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. sic etiam, ut pater sim, filium habebo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habebo, non ipse mihi ero [*]( 5] loh, 14, 16. 14] Matth. 5, 37. ) [*]( 7 lactmam signaui: demonstrans uel tale aliquod participium intercidit 9 oikonomiae PMF, o~:xovo}ua$uulgo 10 ipsum FR, ipsud PM 11 alius scripsi: aliud PMF alius addidi 12 permiscere se PM, permisceri F 16 ut pater, et scripsi: aut pater aut PMF ut add. Eng 21 filium -sibi om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 26 habebo scripsi isic et infra l. 27): habeo PMF )
241
pater. quae enim me faciunt si habuero, tunc ero: pater, si filium habeam, filius, [ero] si patrem. porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. in quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo. si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius. non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo, ut pater sim. non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere enim patrem debeo, ut filius sim. non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae fauore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit. qui scilicet filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit,*** sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. sed nihil deo difficile: quis hoc nesciat? et: impossibilia apud saeculum possibilia apud deum: quis ignoret? et: stulta mundi elegit deus. ut confundat sapientia: legimus omnia. (ergo>, inquiunt, (difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere aduersus traditam formam rebus humanis. nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec uirginem\'. plane nihil deo difficile. sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur. quiduis de deo confingere poterimus.
[*]( 21] Hiob 42, 2. cf. Gen. 18. 14. 22] Luc. 18, 27. 23J I CUT. 1. 27. ) [*]( 1 tunc PM, emic F tunc ero pater uulgo 2 ero seclusi 11 aeque PF, ae M (que add. in mg. m. 1) 20 lactmam signaui: et dum filius est, pater non erit supplenda censeo 24 legimus omnes fort. 28 sed si R3, sensi PMFJi1 ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 16 ) 242
quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia potest facere, ideo (quo)que credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si uoluisset, deus pennis hominem ad uolandum instruxisse, quod et miluis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. [oportebat enim et miluos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.] hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet, quodcumque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. dei enim posse uelle est, et non posse nolle. quod autem uoluit. et potuit et ostendit. ergo quia, si uoluit semetipsum sibi filium facere, potuit et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et uoluisse, si probaueris illum fecisse.