Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Hic si qui putauerit me probolen aliquam introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem dicam tibi: non ideo non utitur et ueritas uocabulo isto et re ac censu eius, quia et haeresis utatur; immo haeresis potius ex ueritate accepit quod ad mendacium suum strueret. prolatus est sermo dei an non? hic mecum gradum fige. si prolatus est, cognosce probolen ueritatis, et uiderit haeresis, [*](6] Ioh. 1, 1. 7J Ex. 20, 7. 8] Phil. 2, 6. 13] cf. Rom. 1, 20. ) [*]( 1 aut addidi 5 si addidi .6 dictus est, qui tiulgo cognominatus est. et uulgo 8 uanam. hic uulgo 10 aliqua scripsi: alia PMF 11 negabit B3, negauit PMFR1 deus om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 13 si et scripsi: et si PMF 15 substantia emissum i23, substantiae missum PMFR1 19 hic Lat: hoc PMF reliqui probole PMF, rcpofJoX-qv uulgo si putauerint probolen F 22 utitur FBI, utatur PMGR3 uulgo 23 ac cenau R3, accesau PMFR1 utatur scripsi: utitur PMF 26 probolen PMF, προβολήν R uulgo )

238
si quid de ueritate imitata est. iam nunc quaeritur, quis quomodo utatur aliqua re et uocabulo eius. Valentinus probolas suas discernit et separat ab auctore et ita longe ab . eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse nec potest, immo et paene deuoratur et dissoluitur in reliquam substantiam. apud nos autem solus filius patrem nouit et sinum patris ipse exposuit et omnia apud patrem audiuit et uidit et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed patris perfecit uoluntatem, quam de proximo, immo de intimo nouerat. quis enim scit quae sint in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in patre semper, sicut dicit: ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: et sermo erat apud deum et numquam separatus a patre, aut alius a patre, quia: ego et pater unum sumus. haec erit probola ueritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum. protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluuium et sol radium. nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex quibus prodeunt. nec dubitauerim filium dicere et radicis fruticem et fontis fluuium et solis radium, quia omnis origo parens est et omne, quod ex origine profertur, progenies est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit. nec frutex tamen a radice nec fluuius a fonte nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo. igitur secundum horum exemplorum formam profiteor me duos dicere deum [*]( 6] cf. Matth. 11, 27. 7] cf. Ioh. 1, 18. 8] cf. Ioh. 8, 26. 9] cf. Ioh. 6, 88. 10] cf. I Cor. 2, 11. 13] Ioh. 14, 11. 14] Ioh. 1, 1. 15] Ioh. 10, 30. ) [*]( 1 imitata (a alt. ex e) M 2 probolas PMF, spogoXas uulgo 9 de intimo seripsi: de initio PMF 16 probola PMF, itpo$oX-q uulgo S« 17 paratum M, separatum FGRs, paratum PJB1 20 probolae PJJLF. npijpoXai uulgo 21 radices P (corr. R) 23 et origine P (corr. It) 26 discernunt P (corr. R) )
239
et sermonem eius, patrem et filium ipsius. nam et radix et frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indiuisae; et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. omne, quod prodit ex aliquo, secundum sit eius necesse est, de quo prodit, non ideo tamen est separatum. secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice et tertius a fonte riuus ex flumine et tertius a sole apex ex radio. nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. ita trinitas per consertos et conexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil obstrepit et oikonomiae statum protegit.