Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum: cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum patrem sibi faciens, de quo procedendo *, filius factus est, primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: filius meus es tu, (inquit,) ego hodie genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex [*]( 1] Prou. 8, 27. 28. 30. 15] Gen. 1, 3. 17J Proa. 8, 22. 19] Prou. 8. 27. 23] Ps. 44, 2. 25] Ps. 2, 7. 26] Pa. 109, 8. \') [*]( 1 quomodo (= úJ(;) PM, quom R, cum reliqui 3 quomodo PMF, quoia R, cum reliqui 4 quem PMFRl, quam R3 uulgo 6 iam scripsi: nam PMF 8 edere R, sedere PMF 9 socias addidi rationem et sophiam Urs: rationes sophiam PMF 19 illi <simul.> exinde Pam 20 patrem MF, parem Puulgo lacunam signaui: generatur intercidisse puto (cf236, 15) 24 gaudentem in Pam: gaudenti in PMFR gaudentem R3 25 inquit addidi 26 et ante luciferum genui te om. F )
236
sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum in opera sua; ante omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per substantiae proprietatem, (ne) ut res et persona quaedam uideri possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis, sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt, aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt
[*](1] Prou. 8, 22. 25. 51 cf. Ioh. 1, 3. 6] Ps. 32, 6. 101 cf. Prou. 8, 22. cf. Ps. 32, 6. 11] cf. Ioh. 1, 3. ) [*]( 2 in opera sua RF, in sua opera M (corr. m. 1) P 8 sermon? M 14 est om. P (add R in mg. ex Hirsaugiensi) 15 dare = annehmen, ut uidetur 17 plane. non uis enim MFGR, plane nouimus P 18 ne addidi (ut res et persona intellege: sicut res ita et persona) 19 capiat R:., capias PMFR1 20 dicis scripsi: dices PMF 21 sermo R, sermoni P (corr. R) MF 24 prodire R, prodere P (corr. R) MF 25 quod ile tanta substantia om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 26 tantas Bubstant-ias RF, tanta substantias M (tantas m. 3), tanta substantia P (corr. R) ) 237
per illum. (aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id, quod uacuum et inane est (si) uacua et inanis res est sermo dei, qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum filium agnosco, secundum a patre defendo. -