Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi ut secundam personam conditam: primo dominus creauit me initium uiarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et generans. dehinc adsistentem eam (in) ipsa operatione cognosce: [*]( 22] Prou. 8, 22. 23. 25. ) [*]( 1 quod MF, quo P, quam Urs 4 agi i23, age PMR1 7 orati.. scrijm: ratio PMF necesse est in animo MP (inuertit ordinem R secund. Hirsaugiensem), in animo necesse est FJt uulgo 9 in quo est lex ipsa ratio F 10 secundus = secunda, id est alia persona (cf. supra conlocutorem puteris sermonem et guae infra sequuntur 1.15 sqq.) 11 por quern-alius est seclusi 12 quanto R3, quando PMFR1 13 agitur seclusi 14 quod habeat-Bermonem seclusi 18 fecerat scripsi: faceret PMF cogitando susp. Eng 22 secundam MFR, secundum P (corr. Jt) 26 <in) ipsa operatione scripsi (cf. 287, 3 operari = creare; operatio igitur = creatio cf. 262, 12): ipsa separatione PMF )