Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Sed quia duos unum uolunt esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et [*]( 11] I Cor. 15, 24. 12] I Cor. 15, 25. 14] Ps. 109, 1. 16] I Cor. 15, 28. ) [*]( 6 deputo acripsi: puto PMF 9 in auo statu manet F 11 fine: <(tonc finis,) fort. 16 illi om. F 19 filium seclusi 22 si addidit B3, om. PMFR1 26 qui tradidit et cui tradidit regnum P (inuertit ordinem R sec, Hirsaugiensem) 27 aubicit P (e 8. u. add. R) et cui subiecit wid. R, om. PMF 28 esse uolunt F 29 oportet in totum fort. )
233
qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis, et interpretationibus earum patrocinantem, uindicabit. aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: in principio deus fecit sibi filium. hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt de ipsa dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia, solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. rationalis enim deus, et t ratio in ipsum prius et ita ab ipso omnia. quae ratio sensus ipsius est, hanc Graeci λόγον dicunt, quo uocabulo etiam sermonem appellamus, ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat, [antiquiorem haberi] quia non sermonalis a principio sit rationalis deus [etiam ante principium] et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. tamen et sic nihil interest. nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. cum ratione enim sua cogitans atque disponens (sermone,) sermonem eam efficiebat, quam sermone tractabat. id quo facilius intellegas, ex te ipso; amo, recognosce ut ex imagine et [*]( 11] cf. Ioh. 1, 8. 25] cf. Gen. 1, 26. ) [*]( 1 ipsa res P (inuertit ordinem R) 2 patrocinantem scripsi: patrocinantibna PMF 3 quidam Ciacconitis: quidem ]\'MF 5 argumejita me F dedncunt = docent, ut deductor (229,1) = doctor de scripsi: ab PMF 8 aliud om. P 10 rationem, suam scilicet Oehlerus 11 ipeum JIP (corr. Q in o R), ipso FRuulgo et ratio in ipsum <ipso) prius et ita ab ipso alia fort. 12 cst. hanc uulgo AOrON M, logon PF 16 competat scil. dicere in primordio apud deum fuisse antiquiorem haberi neclusi 17 sit scripsi: sed PMF etiam ante principium seclusi 23 aermone addidi 24 id quo scripsi: id quod MF, idque quo P 25 amo, recoenosce scripsi: amore cognosce MF, a me recognosce P, ante recognosce Urs ) 234
similitudine dei, quod habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus. sed etiam ex substantia ipsius animatus. uide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. quodcumque cogitaueris, sermo est; quodcumque senseris, (o)ratio est. loquaris illud necesse est in animo, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio, qua cum. eo cogitans loquaris, per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo in te est sermo. [per quem loqueris cogitando et per quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est.] quanto ergo plenius hoc [agitur] in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris? [quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem] possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante uniuersitatis constitutionem solum non fuisse. habentem in semetipso proinde- rationem et in ratione sermonem, quem secundum a se fecerat agitando intra se.