Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo? hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde (de)puto quam a patre per filium. uide ergo, ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, — scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum — cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo. qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi, qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. uidemus igitur non obesse monarchiae, [filium] etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet, (si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item qui subiecit (et cui subiecit) duo sint necesse est.