Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae. quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat. \'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi. monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo. [*]( 1 spiritum PM, spiritum sanctum FRuulgo parenthesin indicaui. sed nudo, an duplex uerborttm recensio hic sit agnoscenda 5 qui addidi: quomodo <aut(\'rn) Urs 6 retractatua Pam 12 oikonomiit PMF, otxovofA-a R uulgo eIpauescunt, quod Eng: expaueBCunt ad PMF ikonomiam PMF, oixovojxiav R uulgo o:*ovojiiav. numerum uulgo, uikonomiam, numerum Eng 13 numerus = plures (cf, supra l. 6 et adu. Mure. cap. 5: post unum enim numerus) 14 quando = icdhrend doch 19 inquiunt FR, inquit PM sonum R3, solium PMR1, solmn F isturn fort. 20 et tam opifice (= so meisterlich) PMFRI, etiam Opici R3, etiam modifice Oehlerus 21 sed monarchiam-etiam Graeci seclusi 22 oikonomiam PMF, oixovojjL{av R uulgo 23 at ego PM, at nero F )
231
quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies centies centena milia adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur: quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam (alienorum) a substantia. tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas. euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem, t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.
[*]( 12] Dan. 7, 10. ) [*]( 1 eum Rig: eius PMF non om. P ladd. in mg. m. 1) 3 uelit RF. uenit PM 10 unitis Eng: unicis PMF 15 quia om. F 19 et quidem tam (alienorum) Gel: et quidem tam PMF, et quid? demta Eng, eeqaid nata Oehlerus 20 patris membra Oehlerus Eng 24 alio P 26 tunc male PMF, cum Marcione Oehlerus, tunc mage t= magis) Eng: mihi totwt hic locus inde a uerbis cum alius deus tuqtte in finem capitis interpolatoris esse uidetur; quo remoto quae in initio insequentis capitis leguntur arctisaime se applicant ad uerba euer-sio-superducitur 26 Prodieo. IPmg. (rf. I pag. 178, 29): prodigoa PMFR1, Proclos R] ) 232