Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos [*]( 4] cf. I Cor. 13, 3. 14] cf. Matth. 13,25. 24] cf. Matth. 13, 30. ) [*]( 1 Romanae humo, <homo> Eng: romanae humo PM, romano homo F. Romae, homo Urs, Romam homo Oehlerus 3 quando = quamquam 8 frigye PMF 11 cessare F 14 fruticauerant MPam: fructificauerant p, fructiferant F 16 denique cauerat etc. intellege: denti der Vertreter der Lehre hatte infolge seiven Widerrufs den status quo ante getoahTleistet 20 psychicis Pam: phisicia PMF auenae ]f. hauenae F 21 id scripst: ita PMF 24 adultae F 25 igne F 26 post tempus = nach einer gewissen Zeit, ut uidetur\' )
229
uero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem scilicet omnis ueritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oikonomiam dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. hunc missum a patre in uirginem et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et cognominatum legum Christum; hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum scripturas et resuscitatum a patre et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, uenturum iudicare uiuos et mortuos; qui exinde miserit secundum promissionem suam a patre spiritum sanctum, paracletum, sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. hanc regulam ab initio euangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa nouellitas Praxeae hesterni. quo peraeque aduersus uniuersas haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse uerum, quodcumque primum, id esse adulterum, quodcumque posterius. sed salua ista praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus est etiam retractatibus locus, uel ne uideatur unaquaeque peruersitas non examinata, sed praeiudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram ueritatem possidere, dum unicum deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oikonomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens
[*]( 4] cf. Ioh. 1, 3. ) [*]( 3 oikonomiam PMF, oeconomiam Rig, oixovofuav R 6 est om. P 10 in coelos Panl 16 Praxean R, praxeam PMF 24 meram in ras. M 2»? spiritum MP (add. R s. u. sanctum ex Hirsatigietisi), spiritum sanctum FR uuigo 27 unus sit omnia scil. pater et filius et spiritus sanctus 23 oikonomiae PMF, oixovojuois R uulgo 29 dirigens = contendens esse ) 230
patrem et filium et spiritum, — tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, — unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. (qui) quomodo numerum sine diuisione patiuntur, procedentes tractatus demonstrabunt.