Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique enim obducti distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii, per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes [*]( 1] cf. Luc. 10, 21. cf. Luc. 9,20—21 (Matth. 16,16—17). 2] cf. Luc. 10, 21. 3] Luc. 10, 21; Matth. 11,25. 4] cf. Luc. 10, 22; Matth. 11,27. 51 cf. Matth. 10,32-83; Luc. 12,8-9. 6] cf. Matth. 21,33-41; Marc. 12, 1-9;Luc. 20, 9-16. 8] cf.Matth. 24, 36; Marc. 13,32. 9] cf. Luc. 22,29; 10] cf. Matth. 26,53. 12] cf.Luc. 23,46. 13] cr. Luc. 24,49. 14] cf. Mattb. 28,19, ) [*](1 ad uerba ChriBtum-negat cf. quae adnotaui infra ad l. 5 2 agnitum P:łl, cognitum F exultans F, insultana PM uulgo 4 sapientibus, hic fort. hic quoque cf. 278, 23 et in istis euangeliis 5 adfirmans fort. patris PM, patri F nescio an huc sint inserenda quae supra l. 1 leguntur, hoc modo: et patris filium Christum se dei a Petro agnitum non negat, confessurus confessurus MF, confessurum P uulgo negaturus MF, negaturum Puulgo 9 soli PM, sibi F 17 manifestis PM, manifestatis F congredi Pill, aggredi FB uulgo 19 (de) distinctione Oehlerus 23 dicentes MF, discentes P uulgo )
280
filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius. (alius) pater, quia filius Iesus, et pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur. \'ecce/ inquiunt, \'ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur sanctum uocabitur filius dei. caro [itaque] nata est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, [et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus. ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini.
[*]( 12] Luc. 1, 35. 17J Matth. 1, 23. 19] Luc. 1, 35. 21] Ps. 86, 5. ) [*]( 5 <alius) pater R3, pater P]łfFBl 7 uerba duos facere Ieaum et Christum, quae in libr. mss. paulo supra post didicerunt comparent, huc transtuli (cf. I p. 350, 3) * 8 praetractatis MF, retractatis P (corr. R ex HiTsaugiensi) 10 ipse scripsi: ipsae PMF 13 itaque seclusi 17 et pariundum seclusi 24 dum sermo in carne scripsi: sermo in carne dum PMF, natus est: igitur sermo in carne. tum Eng 26 in carnem scripsi: in carne PMF an indutus carnem RF, om. ltIP (add. haec in mg. R ex Hirsaugiensi) 28 ut aeternum PM, in aetemum F ) 281
omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est, ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus — sermo enim desiit esse qui caro factus est — neque homo [caro] caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque neutrum (dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque. sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum. ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis, [cum deum et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in. sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et [sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum. ?<sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum,
[*]( 18] Ps. 86, 5. 24—26] Bom. 1, 3-1, ) [*]( 2 non om. F 4 aeternum P (corr. R in aeuum ex Hirsaugimsi) •> transfigurari Urs: configurari PMF 6 fit PMR1, sit FR3 9 erit Frs: erat PMF 10 mixtura PM, ei mixtura F 11 id est spiritus (Jfn. F 13 parenthesin indicaui 14 caro seclusi 15 non am. F qui Crs: quia PMF 16 dam add. Eng 19 et aedificauit PMR1, aedificauit FR3uulgo 20 cam deum et hominem seclusi: ex u. 17 irrepsisse uide- (ur 27 sermo seclusi: sermo <dei,> dei filius Eng ) 282
— de Christo enim differo — et adeo salua est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit. esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua [est]. quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione. aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo quia quod in carne natum est caro est et quod de spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\' aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.