Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat, secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia nunc interponam, quae (de) natiuitate dominica fidem confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas praeualebit. \'nempe\', inquiunt, (filius dei deus est, **« et uirtus altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset, scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret: (deus superueniet\', et \'altissimus obumbrabit te\'? dicens autem (spiritus dei\', etsi spiritus dei ♦*, tamen non directo deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut [*]( 4] Ioh. 20, 31. 16J Luc. 1, 35. ) [*]( 1 et deum meum PM (cf. 284, 15), deum meum FR 8 Iesum R5, in Iesum PMFR1 10 decurrisse F 14 nunc scripsi: non PMF (de) natiuitate Pam: natiuitate PMF 15 eum R3, enim PMFR1 16 adnuntiali scripsi: adnuntiari PMF determinate Eng (defendeml adnuntiari) 17 in te om. F 18 uocabitur sanctum F 20 spiritus dei stisp. Eng i non probans quam indicaui lacunam) lacunam signaui: ut et spiritus dei deus est intercidisse puto 21 iilis scripsi: illos PM} illo F inicere PM, uincere F quod-uerebatur om. F 24 etsi spiritum dei Eng, nihil praeterea desiderans lacunam signaui: deus capit dici supplenda censto: deus addidit TJrs 26 erit (isaam. 1) M sicut MF, sic P )

278
enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur. carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus. quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod(si) deus dei tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus deus, qua ex ipsius dei substantia [quae et substantiua res est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est. quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia. (ut) et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus. his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus [*]( 1] lob, 1, 14. 24] Luc. 2,49. 25] Matth. 4,3. 6. 26] Marc. 1.24. d. Luc. 4, 34. ) [*]( 1 factus PM, factum F 8 dei scripsi: deus PMF 9 tamen P, enim MF 10 ipse scripai: ipsa PMF cuius est PM, cuius F 13 non om. F quodsi Urs: quod PMF dei, tamquam uulgo 15 qua ex Lat: quia ex PMF quae PMF, qua Urs quae et substantioa res est seclusi: explicant haec quae breuius dicta sunt in uersu antecedenti: substantiua res (cf. infra l.17 quia nec substantiua res est) substantiua PM, substantia F 16 totius, multo Urs: totius. multo reliqui 17 quia R3, qui PMFR1 18 (ut) et scripsi: et PMF 20 et uirtus F, uirtua PM ipse susp. Eng 23 hoc se R3, si hoc se P]Į[PR: )
279
qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem: confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.