Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius. quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis quo [pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit. sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti? et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum, tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum. uade autem ad fratres meos — quibus et in hoc (se) filium ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset — et dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum [*]( 6] cf. Ioh. 14, 16. 9] Ioh. 16, 14. 12] Ioh. 10, 30. 14-15] cf. Ioh. 15, 1. 17] cf. Ioh. 17, 11. 18] Matth. 27, 46. 19] Luc. 23, 46. 28] Ioh. 20, 17. ) [*]( 5 in fine Eng perseuerat Lat: perseuerant PMF, defendit Eng, uerba quae in fine euangelii pro subiecto accipiens 6 pater seclusi distinguitur PMF, distinguuntur Urs 14 uitem scripsi (c/. Ioh. 15, 1): uiee PMF 15 uti quem Leopoldtts: utique PMF, et quem Iun 16 agnosci sdl. inuenies 18 est PMF, esset Urs 20 deuictae PlJf, deuicta F gloriam R3, gloria PMFR1 25 quibus scripsi: quia PMF, quin Urs, qui se Eng se add. Urs )

277
et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque clausula euangelii propter quid consignat haec scripta, nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.