Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus, quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per [*]( 1] Es. 50, 4. 3] Ioh. 12, 50. 7] Ioh. 13, 1. 3. 15J Ioh. 13, 81. 18] Ioh. 13, 32. 23] loh. 14, 5. 24] Ioh. 14, 6-7. ) [*](1 parentheainindicaui 3 sermonem-quaeseripsi: sermonem, quemPMF 4 loquor. sicut uulgo 6 nouerat R3, nominat PFM (in mg. m. 2 ut meminit) R1 9 exisBe Urs: esse PMF 16 in illo PM, in caelo F 17 carne. in qua et(si) scripsi: carne, in qua et PMF (intellege: quamquam Iesus et ante glorificatus erat, tamen de futura sua glorificatione loquitur) 18 Iesas Iun: Iesum PMF et deus PM, deus F 19 glorificabit Iun: glorificauit PMF 20 quem om. R3 reliqui praeter Oehlerum 21 glorificaturus erat addidi: glorificauit add. Urs 22 erant plane qui PM, erant tibi plane quippe qui F quoniam PM, quomodo F 23 domine enim inquit Gel, domino enim inquit PMF, domine, inquit Oehlervs ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 18 )

274
me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem; sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris, nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? quem dicit cognosci ab illis debuisse (se) — hoc enim solum discuti oportet — quasi patrem, an quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae, et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\' me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et pater unum sumus; — quare? quia ego ex deo exiui et ueni — et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit; et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem [*]( 4] Ioh. 14, 8. 6] Ioh. 14, 9. 15] Matth. 17, 5. Ioh. 12, 28. 23] Ioh. 14, 9. 24] Iob. 10, 30. 25] Ioh. 16. 28. 26] Ioh. 14, 6. 27] Ioh. 6, 44. 28] Matth. 11, 27. loh. 5, 21. 29] Ioh. 14, 7. ) [*]( 2 sed Gel: sed et PMF 7 se add. Eng: ego olim rescribendum putabam: quasi) quem dicit cognosci \'<6(\') 12 et nouae Christum dei scripsi: Christum dei et nouae PMF 16 a discipulis PM, diacipulis F 22 tempore non agnosci MF, non agnosci tempore Puulgo 2o ego om. F 28 mihi pater PM, pater mihi F )
275
cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat, per quem pater et uideretur in factis et audiretur in uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante, quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet. et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo subicit: non credis, quia ego in patre et pater in me? debuerat enim subiunxisse: (non credis, quia ego sum pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non credis, quia ego in patre et pater in me, propterea potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur. igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non sunt mea, — utique quia patris — pater autem manens in me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater [*]( 5] Exod. 33, 20. 9] Iob. 14, 9. 10] Ioh. 14, 10. 13] ib. :?2-23] ib. 27] ib. 28] Ioh. 14, 11. 29] ib. ) [*]( 2 in uerbis om. F 7 uirtutis fort. 10 credis PMF, creditis Pam in me <est) Pam 11 credis PMF, creditis Pam 13 se scilicet JS3, sic scilicet PMFR1 16 se existimari MF, existimari se Puulgo 20 ut om. F haberetur. et uulgo 22 quae ego FR, quae PM ) [*]( 18) )
276
in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu uidebatur.