Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens: pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, — scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos [*]( 4] cf. loh. 11. 27. 8] Ioh. 11, 41. 42. 11] Ioh. 12, 27. 28. 14] Ioh. 5, 43. 16] Matth. 17, 5. 18] Ioh. 12, 28. ) [*]( 1 et filium add. TJrs 4 Martha Pam: maria PMF eum (8. u. a m. 1) M 9 <sed> propter Lat 10 quod PM, quia F 14 <et> filius Rig patris MP (add. mei R ex Hirsaugiemi), patris mei F pareMthtsin indicaui: uox. ecce uulgo 15 ex abundanti Lat 16 respondet P, respondit MF filio contestatur-isto seclusi, ut quae et uerborum xiructuram turbent et omnino non legantur in euangelio secundum Iohannem contestaturus Oehlerus 18 isto Pltl, in isto F 19 Praxea R. praxean PMF 22 potestate, filiumque scripsi: potestate. filium quoque PMF 23 oikonomia PMF, otxovo|ua uulgo 24 quo R3, quod PMFR1 caelis. quo uulgo 25 quo PM, quod F )
272
erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis. cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare. itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit, qui me misit, — quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi
[*](1] Matth. 6, 9. 2] cf. Pa. 102, 19. Ea. 66, 1. 5] Ioh. 12, 28. 15] Ioh. 12, 30. 18] Ioh. 12, 44. 21] Ioh. 12, 45. 22J Ioh. 12, 49. ) [*]( 1 caelis, cum uulgo 2 ubique. hanc uulgo suam om. F pater mihi thronus minorauit F, pater. minorauit PM reliqui: quas indicaui lacunas sic uelim expleri: <in caelo, inquit) mihi thronus. <(hinc e:) minorauit 4 demittendo Urs: dimittendo PMFreliqui 8 aut FR3, autem PMR1 ad filium R3, ad filium si autem pater PMFR1 9 terra. -apud om. P (add. R in mg. ex Hirsaugienst) 10 pater scrijm: filius PMF postularet Urs: postulet PMF 11 si add. R, om. PMF filius erat pater et si pater erat (l. 12) secludi uult Eng 12 filius addidi 13 diceremus—diuisoa om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 14 erat PM, erit F 15 tunc Frs: nunc PMF 16 ista uox PM, uox ista F 17 et filium FR, filium PM 20 parenthesin induauit Eng 21 me conspicit MF, conspicit PRl, conspicit me R3 uulgo ) 273
mandatum dedit, quid dicam et quid loquar; — dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem-quae ego loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et(si) glorificatus iam — uirtute uero et sermone — et ante Iesus, et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox (glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta.