Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum. excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis suis super te,- utique pater-ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid mendacium euangeliis exprobrabit dicens: (uiderit Matheus et Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui. ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'. sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex [*]( 11] Matth. 4, 3. 12-15] Matth. 4, 6. Luc. 4, 10. 13] cf. Ps. 90, 11. 12. 20] cf. I Ioh. 3, 8. ) [*]( 2 IXCIP EIUSDE ADVERSVS PRAXEAN P, INCIPIT ADVERSUS PRAXEAM N, Incipit liber aduersus Praxean F 4 deum scripsi: dominum PMF 6 uirginem MFB9, uirgine PBl 8 <sed) excidit fort. 11 struebas (s ex t) M 14 suis (alt,) om. F 16 exprobrabit i23t exprobrauit PMF 18 comminue M 19 temptasse Urs; fortaaee PMF 21 subornauerit P (del. er R) M, subornauit BF ) [*]( IS. )