Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

(Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque, subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam, [fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam autem praeter filium dicit, qui est [Christus] sophia et uirtus dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium [*]( 2] Es. 44, 24. 9] Prou, 8, 27. 10] Es. 40, 13. 12] cf. Prou. 8, 30. 14] cf. I Cor. 1, 24. 15] cf. I Cor. 2, 11. 19] cf. Ioh. 1, 3. 20] Pb. 32, 6. ) [*]( 1 (si) qui scripsi: qui PMFRI, quin JB3 uulgo, qui = quomodo intellegit Eng Loc dictum scil. quod modo attigit auctor 260, 29. 6 aut ab aliq ua erlrinsecus (uirtute uolunt) ad opera mundi fort. (Achamoth intellego Valentinianorum, cf. adu. Val. cap. 25), ad alia, quae extrinsecus sunt opera mundi Eng 10 illi. et R, illi <simul.> et Pam, illi? et Oehlerus et Esaias dixit Eng: et si dixit PMF, et si dixit (apostolus) Urs 11 fuit secl. Eng: fuit PM, non fuit F, ait Drs 12 aderat. in uulgo 14 Christus seclusi 18 sed et PM, sed F 20 nisi PM, nisi enim FR uulgo 21 spiritu (oris) eius Urs (sed cf. cap. 7) omnia uirtus PM. omnes uirtutes FBuulgo 22 dei, ipse erit scripsi: ipse erit dei PMF )

262
extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua (a) ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans. sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii \'erit uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit. idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, (primus) non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus, qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, [*]( 1] cf. Es. 44, 24. 2] Es. 45, 25. 26. 5] Luc. 9, 35; Matth. 3. 17. 9J Es. 44, 24. 10] cf. Ps. 32, 6. 13J Es. 41. 4. 14J Ioh. 1, 1. ) [*]( 1 qua a R, qua PM, qua de F 10 sunt. quia uulgo 12 qui scripsi: quia PMF 16 primus addidi 19 saluus PMFRt, salua JS3 uulgo 20 habet Urs 23 etiam coniunge cum in scriptura, nisi forte rescribendum est: iam et 24 scandalizarentur F, scandalizentur PM reddidimus scripsi: reddimus PMF 25 non dii scripsi: dii non PMF )
263
quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat.