Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant, et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt. regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus et in (pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in pauciora.