Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),. inquiunt, (inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet [*]( 3] Ioh. 16, 15. 8] cf. Act. 2, 33. 14] Apoc. 1, 8. ) [*]( 7 omnipotens add. R3, om. PMFR1 11 filii seclusi: dii Oiacconiuв,. filii (dei) Eng (alludi htc putam ad I Ioh. 3, 10). 12 patris nomen Christi scripsi: Christi nomen patris PMF, defendit Eng sic distinguens: si autem nolunt, et Christi nomen patris esse audient suo loco 13 sludient i23, andiunt PM, andinit F promptum Oehlerus: promotum PMF 14 et de PM, de F 15 qui est et qui fuit et <qui) uenit scripsi: qui eat et qui fuit et uenit MRs, qui est et qui uenit F, qui est et qui erat et qui fuit et uenit PR1 17 lacunam signaui: sit, omni<potentis filius, non sit omni>potens fort., sit, <Don sit) Eng 18 sit dei filius quam PMF; del. dei filius Urs 24 unus PM, unum F ) [*]( 17* )
260
rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse, cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium. quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum, etsi non nominatum. atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idolatriam ** tam nationum quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur. sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum quo caelum solus extendit.
[*]( 9] cf. EB. 45, 5. 27] Es. 45, 5. 29] of. Es. 44, 24. ) [*]( 9 alius absque eo MP, absque eo alius FRuulgo 13 definitionem RF, definitionum P (ft ex e) M 20 detiotasses (s ex t a m. 1) M: denotasset PF 21 praeter JR3, per PMFR1 22 lacunam signaui: pronuntiasse eum intellege uel similia tnterciderunt ) 261