Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es, [*](7] Gen. 1, 3. 8] cf. Ioh. 1, 9. 11] Gen. 1, 6. 7. 13] Gen. 1,14.16. 15] Ioh. 1, 3. 17] Ioh. 1, 1. ) [*]( 5 ueri Urs, uero PMF 6 primo MF, primum P uulgo 8 scilicet scripsi: statim PMF uera lux MF, lux uera P uulgo 16 (et) ipse stripsi: ipse PMF 17 erit F 20 etsi add. Rig 21 teneo PM. teneam F 23 aliter distinxi: dum iuberet fieri uulgo, dum iuberet (enim,) fieret Lat 24 (cui> tum scripsi: tamen PMF aut MF. haud Ptiuhjo 27 si(c) alius Oehlerus )

247
puta interim tu; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: thronus tuus, deus, in aeuum; ** uirga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea unxit te, deus, deus tuus. si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, adfirmat et hic duos deos. [pro uirga regni tui] inde et Esaias ad personam Christi: et Se bo in, inquit, uiri elati, ad te transibunt et post te sequentur uincti manibus et ad te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus Israhelis. et hic enim dicendo \'deus in te\' et (tu deus\' duos proponit: qui erat in Christo et [spiritum] ipsum. plus est, quod (et) in euangelio totidem inuenies: in principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo: unus, qui erat, et alius, penes quem erat. sed et nomen domini in duobus lego: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam. et Esaias haec dicit: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? \'brachium\' enim \'tuum\', non \'domini\' dixisset, si non dominum patrem et dominum filium intellegi uellet. etiam adhuc antiquior Genesis: et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda [*]( 2] Ps. 44, 7-8. 7] Es. 45, 14. 15. 13] Ioh. 1, 1. 161 PH. 109, 1. 17] Es. 53, 1. 21] Gen. 19, 24. ) [*]( 1 interim tu MF, interim P 2 tuus deus P, deus tuus MF 3 lac\'enam signaui: virga directionis (siue aequitatis) itercid,t 4 te deus uulgo 5 adfirmat et hic scripsi: adfirmat sed hic PMF, (adfirmat) adfirmasset hic Oehlerus 6 pro uirga regni tui seclusi: pro uirgae regnatu Oehlerus 8 sequentur M (e ex u a m. 1) i23, sequuntur PFR1 uincti manicis fort. (= fcapiva\'. ysipoiteSats) ad te MF, te P 11 proponit: qui erat scripsi: proponit, qui erant PMF 12 in Christo F, in Cbristum MP spiritum seclusi, ut interpretamentum uerborum qui erat in Christo; transponi mauult Eng ita.* in Christo, spiritum, et ipsum. spiritum ipsum MF, spiritum Py spiritum sanctum Oehlerus < et> in scripsi: in PMF 19 tuum R, suum PMF non <domini) Rig: omnino Oehlerus 23 aut nega FR, autem nega PM )
248
quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? quodsi ex illis ea, qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem, ne eum deum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: ego dixi: uos dii estis et filii altissimi, et: stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines, per fidem filios dei factos, deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis uero et unico dei filio id dei nomen iure contulisse, \'ergo\', inquis, \'prouocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices\\ absit. nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto, — secundum rationem oikonomiae, quae facit numerum, ne, ut uestra peruersitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est — duos tamen deos et duos dominos numquam ex ore nostro proferimus, non quasi non et pater deus et filius deus et spiritus deus et dominus unusquisque, sed quoniam (ideo) retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi uenisset Christus, et deus agnosceretur et dominus uocaretur, quia filius dei et domini. si enim una persona et dei et domini in scripturis inueniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et ad domini, — nemo enim alius [*]( 3] cf. Ioh. 10, 33. 34. 5] Ps. 81, 6. 6] Ps. 81, 1. ) [*]( 3 dominum om. P (add. R s. u. ex Hirsaugiensi) substinebant PM 4 ne P, nec MF deum scripsi: dominum PMF 9 id dei acripei: et domini MF, domini P, et dei Eng 12 qui 8. u. a m. 1 M 15 spiritu sancto RF, spiritum sanctum P (corr. R) M oikonomiae PMF, oeconomiae uulgo 17 quo P (add. iam 8. u. R ex Hirsaugiensi) 19 deus om. P (add. R 8. u. ex Hirsaugiensi) 20 spiritus PM, spiritus sanctus RF dominus Eng: deus PMF quoniam secludi uult EtJg 21 ideo addidi 25 et ad domini PM, et domini F parenihesin indicaui: domini. nemo uulgo )
249
praeter unus deus et dominus praedicabatur — et futurum erat, ut ipse pater descendisse uideretur, quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oikonomia eius obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. at ubi uenit Christus et cognitus est a nobis, quod ipse, qui numerum retro fecerat, factus secundus a patre et cum spiritu tertius, etiam pater, per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem, ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae diuinitatis. nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui conuenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras, etiam ad martyria timidiores, quibus euadendi quaque pateret occasio, iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dei plures. itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius. patrem deum appellem et Iesum Christum dominum nominem. solum autem Christum potero deum dicere; sicut idem apostolus: ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia, benedictus in aeuum omne. nam et radium solis seorsum solem uocabo; solem autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam nec soles duos faciam. tamen et solem et radium eius tam [*]( 11] cf. Matth. 5, 16. Ioh. 12, 36. Eph. 5, 8. I Thess. 6, 5. 21] cf. Kom. 1, 7. 22] Rom. 9, 5. ) [*]( 1 praeter unus = nisi unus, ut uidetur et dominus MF, et unus (loniino3 Puulgo 5 cognitum fort. ipse (sit) Oehlerus 7 etiam pater !łł:il. sit) scnpsi: et iam pater PMF 8 ut Urs: et PMF 9 et Urs: nt PMF 11 mundo om. F 15 taces R3, facies PMFB1 16 pateret CrJJ: patet P, pata (ta ex f) M, pater F 17 quorum$M, quorum P. jtius F, quorum sunt fort. 20 patrem deum scripsi: deum patrem PMF \'2! Ghristum <nominans) fort. potero R. postero PMF 26 nec soles acripsi: et soles MF, etsi soles P (si s. u. a m. 1) uulgo <non) faciam Urs faciam, tamf-n uulgo )
250
duas res et duas species unius et indiuisae substantiae numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.