Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non conexae in unitate simplici, interrogo: quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse: \'faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam\', utpute unicus et singularis? sed et in sequentibus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur. quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? immo, quia iam adhaerebat illi [filius] secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiauit: \'faciamus\' et \'nostram\' et \'nobis.1 cum quibus enim faciebat hominem et quibus faciebat similem, filio quidem, qui erat induiturus hominem, spiritu uero, qui erat sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. denique sequens scriptura distinguit inter personas: (et fecit) deus hominem, ad imaginem [*]( 10] Gen. 1, 26. 13J Gen. 3, 22. 28] Gen. 1. 27. ) [*]( 1 habemus MFPmg (add. R ex Hirsaugiensi) R1, habeamus hta nulgo paucis tamen manifeste distinctio uulgo tamen MF, tam P 4 duae hic reeensiones commixtae uidentur: 1) quae uel ad filium uel 1111 patrem, 2) quae nunc ad patrem de filio, nunc ad filium de patre 5 a,l filium (alt.) om. P (add. R ex Hirsaugiensi) M nunc seclusi a spiritu scripsi: ad spiritum PMF 9 conexae P, connexae MF 12 atpote PMF, utpote R uulgo 19 filius seclusi 22 similem? filio Oehlerus, similem, (cum) filio Rig 23 induiturus PMF, induturus Rig spiritui fort. 24 <cum eis) quasi fort. cum ministris MF, cum magistria P (corr. R), comministris Iun 26 et fecit add. Pam )

246
dei fecit illum. cur non (suam,) si unus qui faciebat, et non erat, ad cuius faciebat? erat autem, ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui, homo futurus certior et uerior, imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago ueri et similitudo. sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? primo quidem, nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lux, et facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. exinde autem, in sermone Christo adsistente et administrante, deus uoluit fieri, et deus fecit: et dixit deus: fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum: et dixit deus: fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. sed et cetera utique idem fecit, qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. qui si (et) ipse deus est secundum Iohannem: deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere debeas, iam professus sum, personae, non substantiae nomine, ad distinctionem, non ad diuisionem. ceterum, (etsi) ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum, qui iubet, et eum. qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet, fieri per eum, (cui) tum iubebat, aut sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset, ut sibi iuberet.