Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te:non potes uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus autem et a multis deum uisum et neminem tamen eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem [deum] secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem diuinitatis. nam (et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum uiderant, — deum enim nemo uidebit et uiuet — aut. si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non uiuet. aut (si) scriptura (non) mentitur, neque cum inuisum neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide. batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet [*]( 6] Exod. 33, 13. 20. ) [*]( 2 quam (priore loco) R, qua PMF 4 quae R3, quem PMFM1 determinauit FM, degerminauit PM 8 non enim-faciem meam om. F 10 autem scripsi: enim PMF 11 deum seclusi 13 et addidi 15 mortui om. F 16 nemo om. F 19 aut (si> scriptura <non> mentitur scripsi: aut scriptura mentitur PMF neque cum inuisum neque cum uisum M. neque eum inuisum neque eum inuisum F, cum inuisum aut cura uisu:.., Puulgo 20 profert P, praefert MF profert. iam unlgo\' )
251
aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat, unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem, quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem (et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem. ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque, ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat (a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex substantiae condicione, [iam nunc et quia deus et sermo et spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo, quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi, in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus
[*]( 11] cf. Exod. 33, 11. 13] Gen. 32, 30. 21] Num. 12, 6—8. 25] I Cor. 13, 12. ) [*]( 5 iam scripsi: nam PMF adicient MF, adiciunt P uulgo 7 pronuntiarit scripsi: pronuntiaret PMF \' 10 <et) patrem scripsi: patrem et PMJf 11 neget scripsi: negasset et (ex negą.şşęţ) PMF 13 deum M. dominum PF 16 quasi uero scripsi: quasi non PMF 17 a addidi, dpfendit quae traduntur Eng sic distinguens: quasi non ... filio competat, patre seposito, in sua uisibilitate uisibilitate PMF, inuisibilitate Harrisius, quem sequuntur Pam Rig Oehlerus 19 iam nunc-spiritus dei seclusi: ex substantiae condicione iam nunc, et quia deus [et sermo et spiritua dei] Eng qua deus Oehlerus 22 somnio PM, sompnis F 23 illi {alt. loco) Gel: illia PMF 25 non in imagine M, non imagine PF ) 252
tamquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. igitur cum Moysi seruat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum, — nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in euangelio uisum cum illo Moysen colloquentem — apparet retro semper in speculo et aenigmate et uisione et somnio deum, id est filium dei, uisum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi. et ipse quidem dominus, si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen, ut et homo faciem eius uideret, nisi forte in speculo, in aenigmate. denique si sic Moysi locutus esset dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius uidere, quam, quia uiderat, non desideraret? quomodo aeque et dominus negat uideri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur? si erat quae uisa est, — uidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea — alia debet esse facies, quae, si uideatur, occidit. aut numquid filius quidem uidebatur, — etsi facie, sed ipsum hoc in uisione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma uideri non potest — faciem autem suam dicit inuisibilem patrem? quia enim pater? non facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: (facies mea est ille homo\', et: \'faciem mihi praestat\'? pater, inquit, maior me est. ergo facies erit filii pater.
[*]( 4] cf. Matth. 17, 3. Marc. 9, 3. Luc. 9, 30. 16] Gen. 32, 30. 26] Ioh. 14, 28. ) [*]( 4 secessu P, secessum MF 6 somnio P, sompno MF 9 ut et scripsi: ut est PM, eet F (ut s. u. a m. alia) 10 in aenigmate MF. et in aenigmate Puulgo 11 esset scripsi: est PMF 13 quia uiderat MF, si uideret P 15 si tamen ostenderat om. F at quae fort. 16 negatur, si uulgo parenthesin indicaui: uisa est? uid i uulgo 19 parenthetrin indicaui facie sed scnpsi: facies et F, facies sed PM 20 somnio PM, somno F 21 potest? faciem uulgo 22 patrem. quis uulgo non Fr\'s: num PMF 25 praestat. pater uulgo 26 me est PF, est me M ) 253
nam et scriptura quid dicit? spiritus eius persona Christus dominus. ergo si Christus persona paterni spiritus est, merito cuius spiritus persona erat, id est patris, eius faciem suam, ex unitate scilicet, pronuntiauit. mira res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. caput enim Christi deus.