Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro » semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse, non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego [*](8] cf. I Cor. 11, 19. ) [*]( 2 ideo quoque Oehlerus: ideoque PMF, defendit ideoque (= ideo quoqut ut hodieque = hodie quoque) Eng 3 si uoluisset MFR1 mg (ita d margini cod. Paterniacensis adscripsit Rhenanus: alias fid est in HirsaugiensiJ si uolaisaet), ita saluus sim P, ita salus sim M (in mg. am. 1) 4 hominem M (e ex is in ras.) 7 oportebat-crucifigi seclusi 17 erit alius M, alius erit RP, erit P (sed add. R in mg. alius) qui om. F 21 prodisse quod uulgo etsi scripsi: est. si PFM (si s. u add. m. 2) uulgo 22 non M, quod non P (add. quod s. u. R) FSl 23 sic om. F scriptura « Jtf (add. s m. 3) 24 aut M (corr. in et m. 1) )

243
profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum: \'eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronuntiatum alibi: \'dominus dixit ad se: filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et: \'ante luciferum generaui me\'; et: \'dominus condidi me initium uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me), et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat? an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri, — ueritus autem semetipsum et suam ueritatem — et ideo ueracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius, si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset, ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per [*]( 1] Ps. 44, 2. 6] Ps. 2, 7. 10] cf. Ps. 109, 3. cf. Prou. 8, 22. ) [*]( 1 ernctuauit MF, eructauit Puulgo 2 aeque Oehlerus: haec PMF 3 eructuauit PMF, eructauit Ruulgo 4 eructuauit PF, eructauit Jf, ipse, qui et fort. 7 generaui PM, genni F 13 deus dominus PM. dominus deus F 15 quae in parenthesi posui respiciunt ad priorem interrogationem: quem autem uerebatur sqq. 24 et de quo loquitur om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 27 loqueretur Iun: loquebatur PMFR*, loquatur R3 reliqui ) [*]( 16* )
244
Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us. in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo: dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt me? sed et omnes paene psalmi, (qui) Christi personam sustinent, filium ad patrem [id est Christum ad deum] uerba facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec dicit dominus domino meo Christo, item per eundem ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria. haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas euoluere, cum et in singulis capitulis(sunt)plenam maiestatem et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in [*]( 1] Es. 42, 1. 4] Es. 49, 6. 8] Es. 61, 1. 10J Ps. 70. 1S. 12] PB. 3, 2. 16] Ps. 109, 1. 18] Es. 45, 1. 20] Es. 53, 1—2. ) [*]( 9 euangelizanflum pauperibus fort. (cf. adu. Marc. V, 14) ad patrem in psalmo MF. in psalmo ad patrem Puulgo 10 dee domine scripti: de eodem PMF, domine Eng dereliqueris R, derelinqueris PJMF 13 qui add. Oehlerus 14 id est Christum ad deum seclusi; desuut hacc uerba etiam in P (add. R ex ffirsaugieum) 17 dextram P 20 ad patrem de filio om. P (add. R ex Hirsaugienn) M 25 sunt addidi 26 contestanies maiorem uulgo )
245
retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste, distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat, spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem [nunc] a spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.