Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia [*](Ad Thessalonicenses secunda) eis confirmemus. dominum et hic retributorem utriusque [*]( 1] cf. I Cor. 14, 25. 2] cf. I Cor. 14, 26. 6] cf. I Cor. 12, 11. 10-18] cf. I Thess. 5, 23. 25—630, 6] cf. Q Thess. 1, 6-8. ) [*]( 1 prouocaturos B3, prouolaturos MRl 4 apostolua Iun: apostolum MR 10 in nobis substantias Zahnius: in nouis substantiis MR 13 salutificatoris R3, salutificaris MRl 15 anima scripsi: anima et MRl, animae R3uulgo 17 autem addidi 18 corporis; id uulgo 23 cum quae R3, cumque MRl nomine R, nominatur M 24 AD THES- SALOUICENSES PRIMA EXPLICIT M (in mg. a m. 1 inoip II), de epistola ad Thessalonicenses secunda RlF cohaerentia MR3, cohaerente JB1 )

630
meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit adflictatoribus nostris rependi adflictationem et nobis, qui adflictemur, requietem in reuelatione domini Iesu uenientis a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. sed flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. lucet tamen uanitas liturae. cum enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum exigendam de eis, qui deum ignorent et qui non obaudiant euangelio, quos ait poenam luituros exitialem aeternam a facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur, ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum. ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus est, et in illo creatoris [est], quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. seorsum enim posuit *** euangelio non obaudientes, siue Christianos peccatores siue Iudaeos. porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non norint, non est dei eius, qui naturaliter sit ignotus nec usquam nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorari. ipsum quod ait: a facie domini et a gloria ualentiae eius, uerbis usus Esaiae et ex ipsa causa, eundem sapit dominum, consurgentem ut comminuat terram. Quis autem est homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei [*]( 7-10] cf. II Thess. 1, 8-9. 10] II TheBS. 1, 9. cf. Es. 2,10. 19. 21. 23] ib. 25] cf. Es. 2, 19. 26] II Thess. 2, 3. cf. II Thess. 2, 3-4. ) [*]( 3 qui R, quia MF 4 reuelatione R, reuelationem MF 13 Christns est M, Christas R 14 est seclusi 15 hetnicis M lacunam signavi: deum ignorantes, id est ethnicos, seorsum supplendum censeo 17 hetniciaJT 22 ignorari M, ignorare R 23 a (prius) om. M 24 Esaiae et ex ipsa (= eadem) causa, eundem scripsi: Esaiae, ex (et M) ipsa cauBa eundem MR wiigo 25 autem est M, est autem R uulgo 28 consessurus Pam: consecuturus MR )
631
et deum se iactaturus? secundum nos quidem antichristus, ut docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Iohannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum, praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse et soluentes Iesum, scilicet in deo creatore; secundum uero Marcionem nescio, ne Christus sit creatoris. nondum (enim) uenit apud illum. quisquis est autem ex duobus, quaero, cur ueniat in omni uirtute et signis et ostentis mendacii. propterea, inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint, ut salui essent; et propter hoc erit eis (in) instinctum fallaciae, ut (credant mendacio, ut) iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. igitur si antichristus est secundum creatorem, deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt ueritati, ut salui fierent; eiusdem erit ueritas et salus, qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse, errore decipere quos ueritate non cepit. si uero non est antiohristus secundum nos, ergo Christus est creatoris secundum Marcionem. et quale erit, ut ad ulciscendam ueritatem suam Christum creatoris summittat? sed et (si) de antichristo consentit, proinde dixerim: quale est, ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? in summa, si indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem, cuius et ira et aemulatio et fallaciae inmissio aduersus contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes — ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten [*]( 3] cf. I Ioh. 4, 1—3. 8] cf. n These. 2, 9. II Thess. 2, 10-12 sec. Marcionis recensionem. 22] cf. II Thess. 2, 8. ) [*]( 6 Christus sit M, sit Christus R uulgo enim add. JJrs 7 quisquis Lat: cuiusquis MR 10 (in) instinctum scripsi: instinctum MR (Marcionis igitur apostolicum sic habuisse puto: xal SIA TOOTO satai Cl(,\'t01\'Ç sl; ivspY6iav nXavir];) 11 credant mendacio ut addidi 13 est secundum creatorem ed. Migniana: et secundum creatorem A-IR, est secundum nos et Urs 16 eas Oehlerus: ea MR, ex Pam 20 creatoris Rig: creatori MR sed et (si> ed. Migniana: sed (si) et Urs, at si et Oehlerus 21 illi R3, illis MRl 27 suum Rhng, summum MR )
632
concedens —, quis dignius irascetur? puto qui a primordio rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus testibus ad agnitionem sui praestruxit nec tamen agnitus est, non qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto nec palam alium deum praedicante, productus est. ita cui competit uindicta, ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas et salus. Iubere autem operari eum, qui uelit manducare, eius disciplina est, qui boui trituranti os liberum iussit.

[*](Ad Laodicenos) Ecclesiae quidem ueritate epistolam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion et titulum aliquando interpolare gestit, quasi et in isto diligentissimus explorator. nihil autem de titulis interest, cum ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur. cui ergo competet secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento uoluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum — ut ita dixerim, sicut uerbum illud in Graeco sonat — recapitulare — id est ad initium redigere uel ab initio recensere — omnia in Christum, quae in caelis et quae in terrisnisi cuius erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimple(tio et adimple)tionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus [*]( 7] cf. n Thess. 3, 10. 8] cf. Dent. 25, 4. 15-21] Eph. 1, 9-10. ) [*]( 2 naturam (= creaturam) MR, naturae Urs operibus M\'P, opibus B praedicationibus M, praedicationum 22, praedictionibus Eng 3 ad agnitionem M (in ras. a m. 1) non scripsi: an MR, nec Urs 4 nec Gel: ne MIZ3, nae Rl Oehlerus 6 competet hiF, competit R 8 bobn M 9 AD THESSALONICENSES SECVNDA EXPLICIT M (itS mg. add. m. 1: ad laudiceooB), de epistola ad LaodicenoB RF 10 et titulum scripsi: ei titulum MR 11 gestit M, gestiit Ruulgo 15 competet PaM: competent MR 18 ut ita B3, uti pai MRl illud..sonat R3, ilium.. sonare MRX 21 erunt omnia M, omnia erunt Ruulgo 22 adimple(tio et adimple)tionis Eng (cf. 633, T): adimpletiones MR, adimpletionis Oehlerus )

633
nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? denique quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur ad recensenda omnia in Christo, etiam quae in caelis? nec in caelis autem res ab altero actas existimabimus, quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris actas omnibus constat. quodsi non capit alterius <omnia) ista deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? si creatoris sunt, diuersa sint necesse est a diuerso deo; si diuersa, utique contraria. quomodo ergo contraria recenseantur in eum, a quo denique destruuntur? nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit: ut simus in laudem gloriae (eius) nos, qui praesperauimus in Christum? qui enim praesperasse potuerunt, id est ante sperasse in deum quam uenisset, nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat conuersus ad nationes: in quo et uos, cum audissetis sermonem ueritatis, euangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto. cuius promissionis? factae per Iohelem: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes. ita (et) spiritus et euangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et 'pater gloriae\' ille est, cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens: quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae; ab illo \'spiritus sapientiae\' optatur, apud quem haec quoque [*]( 18] Eph. 1, 12. 19] Eph. 1, 13. 23] Ioel 3, 1. 26] cf. Eph. 1, 17. 27] Pa. 23, 10. 29] cf. Eph. 1, 17. ) [*]( 7 actas Iun: acta MR 14 eius addidi 15 potuerunt MR, poterunt Oehlerus 16 in dominum fort. 17 et om. Rl 24 <at> spiritus JB3, spiritus MRl 25 praedicabatur R, praedicatur M 29 haec M, hae R )
634
spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam; ille dabit (inluminatos cordis oculos\', qui etiam exteriores oculos luce ditauit, cui displicet caecitas populi: et quis caecus nisi pueri mei? et excaecati sunt famuli dei; apud illum sunt et \'diuitiae hereditatis in sanctis\'. qui eam hereditatem ex uocatione nationum repromisit: postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam; ille \'inoperatus est in Christum ualentiam suam suscitando eum a mortuis et collocando eum ad dexteram suam subiciendo omnia\', qui et dixit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio: omnia subiecisti sub pedibus eius. si ex his alius deus et alius Christus infertur, quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam creatorem. plane, puto, inuenimus, cum dicit illos delictis mortuos, [non] in quibus ingressi erant secundum aeuum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, qui operatur in filiis incredulitatis. sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo. sed nec princeps potestatis aeris dicetur qui est princeps potestatis saeculorum. numquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. sed nec incredulitatis operator uideri potest, quam ipse potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. sufficit igitur, si haec non cadunt in creatorem. si autem et est, in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit. quis iste? sine dubio ille, qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto [*]( 1] cf. Ea. 11, 2. 2] cf. Eph. 1, 18. 3] Es. 42, 19. 5] cf. Eph. 1, 18. 7] Ps. 2, 8. 8] cf. Eph. 1, 20-22 sec. recensionem Marcionis, quem Eph. 1, 21 in epistolam ad Gal. transtulisse supra commemorauimas cf. 581, 20. 10] Ps. 109, 1. 12] Ps. 8, 7. 15] cf. Eph. 2, 1. 16] Eph. 2, 2. ) [*]( 1 enumeratur Oehlerus: enumerantur MR 10 omnia <sub pediba? eius) fort. 16 non secl. R3 17 aeris (huius) Pam 20 sdm factori M 26 competant Urs: competat MR )
635
potitus, sicut dicere eum propheta refert: ponam in nubibus thronum meum: ero similis altissimo. hic erit diabolus, quem et alibi, si tamen ita et apostolum legi uolunt, deum aeui huius agnoscemus. ita enim totum saeculum mendacio diuinitatis impleuit. qui plane si non fuisset, tunc haec in creatorem spectasse potuissent. sed et (si) in Iudaismo conuersatus fuerat apostolus, non quia interposuit de delictis: in quibus et nos omnes conuersati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et: incredulitatis fuimus, inquit. sed natura, ne, quia filios appellauit Iudaeos creator, argumentetur haereticus dominum irae creatorem. cum enim dicit: fuimus natura filii iracundiae creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed adlectione patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem. ad summam subiungens: sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt, apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputans, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam (in)fecit delicti semine inlato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo. aliud est enim facere, aliud condere. sed utrumque uni dedit. homo autem factura creatoris est: idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. quantum [*]( 1] EB. 14, 13-14. 8] Eph. 2, 3. 12-15] ib. 18] ib. 22] Eph. 2, 10. ) [*]( 1 potitus Gel: potius MR propheta refert Iun: profert et refert MR 6 et <si) scripsi: et MR 7 apostolus. non uulgo 11 habens US, habenti MR1 12 iracundiae MR3, non iracundiae R1 13 fuimus, inquit MRl, sumus, inquit F, fuimus R3, sumus G inquit, sed natura. ne uulgo 14 haereticus M, hoc haereticus R uulgo 17 creatorem, ad uulgo 19 sunt. apparet uulgo 21 reputans Etag (apparere c. part. structum ut 69, 17 manifestum esse): reputaris M, reputari R, reputare Urs 22 iam <in)fecit Rig: iam fecit MR, infecif Urs, suam fecit Pam 23 est enim M, est R-)
636
enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia: memores uos, aliquando nationes in carne, qui appellamini praeputiatio ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conuersatione Israhelis et peregrini testamentorum et promissionis eorum spem non habentes et sine deo in mundo. sine quo autem deo fuerunt nationes et sine quo Christo? utique eo, cuius erat conuersatio Israhelis et testamenta et promissio. at nunc, inquit, in Christo uos, qui eratis longe, facti estis prope in sanguine eius. a quibus erant retro longe? a quibus supra dicit: a Christo creatoris, a conuersatione Israhelis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a quibus tunc longe fuerunt. si autem conuersationi Israhelis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius dei Christus de longinquo admouit creatori. meminerat apostolus ita praedicatum de nationum uocatione ex longinquo uocandarum: qui longe erant a me adpropinquauerunt iustitiae meae. tam enim iustitia quam et pax creatoris in Christo adnuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum — Iudaicum scilicet et gentile, quod prope et quod longe — soluto medio pariete inimicitiae in carne sua. sed Marcion abstulit (sua), ut inimicitiae daret \'carne\', [*]( 2] Eph. 2, 11-12. 10] Eph. 2, 13. 21] Ea. 46, 12-18. 24-26] Eph. 2, 14-15. ) [*]( 3 in carne (fuisse) Pam appellamini MRI, appellabimini FOehlerus praeputiatio M, praeputium Ruulgo 16 fuerunt M, fuerant Ruulgo 19 nos R3, non MRl 25 iudaicum scilicet M, Iudaicum scilicet populum Ruulgo gentile scripsi (cf. 637, 14): gentilem MR 27 inimicitiae = uoci \'inimicitiae\' \'carne\' scripst: carnem MR )
637
quasi carnali uitio [non J Christo aemulae. sicubi alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice: cuius supra sanguinem confessus es, hic negas carnem? Si legem praeceptorum sententiis uacuam fecit, — adimplendo certe legem; uacat enim iam: non adulterabis, cum dicitur: (nec uidebis ad concupiscendum\', uacat: non occides, cum dicitur: (nec maledices); aduersarium legis de adiutore non potes facere — ut duos conderet in semetipso — qui fecerat idem condens, secundum quod et supra: ipsius enim factura sumus conditi in Christo — in unum nouum hominem, faciens pacem — si uere nouum, uere et hominem, non phantasma, nouum autem, ut noue natum ex uirgine dei spiritu — ut reconciliet ambos deo — et deo, quem utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentile — in uno corpore, inquit, cum inter fecisset inimicitiam in eo per crucem: ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. hoc itaque adnuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem iam non sumus peregrini et aduenae, sed conciues sanctorum, sed domestici dei, — utique eius, a quo supra ostendimus alienos fuisse nos et longe constitutos — superaedificati super fundamentum apostolorum. abstulit haereticus: et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia sicut apostolos ita et prophetas, si non timuit, ne et super ueterum prophetarum fundamentum aedificatio nostra constaret in [*]( 3—16] Eph. 2,15—16. 5] Exod. 20,14. cf. Matth. 5,27. cf. Matth. 5, 18. 6] Exod. 20, 13. Matth. 5, 21. cf. Matth. 5, 22. 9] Eph. 2, 10. 17-18] cf. Eph. 2, 17-18. 18] Eph. 2, 19. 21-23] Eph. 2, 20. ) [*]( 1 non seclusi sicubi MR, sicuti Pam, sic uti lun dixi B3, dixit MBl 2 Pontice, cuius uulgo 3 carnem. si uulgo 4 parenthesin indicaui ut et infra l. 7,11,13; incipit apodosis inde a verbis ita et 1.15 7 potes Pam: potest MB 12 ut none scripsi: et noueM22 13 deo, quem R, dei, quem MF 14 et gentile M, et gentilem populum R uulgo inquit fort. delendum . 15 cumJR3, tum MBl interfeciesetR9, interfecit, sedMK1 17 adnuntiareRl 19 et aduenae M, nec aduenae R uulgo 24 prophetas, si non timuit scripsi: prophetae. timuit si non MBt, prophetas. timuit scilicet B3 uulgo ueterem M (e in u corr. m. 1) 25 fundamentum M, fundamenta Muulgo )
638
Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset unde enim accepit summum angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: lapis, quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?

De mania haeretici praecidendi non miror, (miror) si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. datam inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium inluminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aeuis in deo, qui omnia condidit. rapuit haereticus \'in* praepositionem et ita legi facit: \'occulti ab aeuis deo, qui omnia condidit\'. sed emicat falsum. infert enim apostolus: ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. cuius dicit principatibus et potestatibus? si creatoris, quale est, ut principatibus et potestatibus eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam. ipsi autem non. quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius, qui omnia condidit, pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. quod si illi dicit occultatum, illi debebat dixisse manifest(at)um. ergo non (deo) erat occultatum, sed (in deo\', omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. quis enim cognouit sensum domini aut quis ei consiliarius fuit? hic captus haereticus fortasse mutabit, uti dicat deum suum suis potestatibus et [*](1] cf. Eph. 2, 21. 2] cf. Eph. 2, 20. 3] Ps. 117, 22. 7] Epli. 3, 8-9. 11] Eph. 3, 10. 23] Es. 40, 13. ) [*]( 2 angularem M, lapidem angularem Euulgo 4 in summum angnli fort (alibi: in caput anguli) 5 mania (= fiavia) haeretici praecidendi scripsi: manibua haeretici praecidendisitf/J.manibus haeretici praecidentis Patn miror adàłdi(cf. 625,18), Engintegrumputans hunc locum sic intellegit:rucJcsichtlich dessen, was durch die Hdnde des Ketzers weggeschnitten icerden muji, wundere ich mich nicht, wenn er .. 12 in supercaelestibus Gel: insuper caelestibus MR multi uaria M 19 condidit Lat: condit MB 20 illi scripsi: illis MR 21 illi Rig: illi? M (corr. m. 1), ille B manifeatatum scripsi: manifestum MR 24 ei consiliariua M, consiliarius ei R uulgo 25 mutabit Iun: mutauit MR reliqui )

639
principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus, conditor omnium. et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? tamen et creatori notum erat futurum. an non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? ergo (et> ex hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\' sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\' tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem. quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione? de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'. uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super [*]( 15] Eph. 4, 8. cf. PB. 67, 19. 19] cf. Ps. 44, 4. 20] cf. Es. 8, 4. 25] Eph. 4, 25. cf. Zach. 8, 16. 26] Eph. 4, 26. Ps. 4, 5. 28] Eph. 4, 27. ) [*]( 4 domestico M 6 et addidi 10 multi uaria M 14 nectere. quas uulgo non uis scripsi: nonus MR 15 habuisse scripsi: habuisset MR 21 eum R3, cum MR1 ertundis Oehlerus: eicondis MR 22 didicisti R, didicistis MF 27 uocabulum ut, quod in MR paulo infra post sol legitur, huc transtuli 28 occidat R3, excidat MR1 )
640
iracundiam uestram; nolite communicare operibus tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum, et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis; separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: et potum dabatis sanctis meis uinum, quod prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae. similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu (ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis [*]( 1] Eph. 5, 11. 2] Ps. 17, 26. 3] I Cor. 5, 13 cf. Dent. 21, 21. 4] II Cor. 6, 17. cf. Es. 52,11. 5] Es. 52,11. cf. Eph. 5,18. 7] Am. 2,12. 8] cf. Leu. 10, 9. 9] cf. Eph. 5, 19. 10] cf. Es. 5, 12. 12] cf. Eph. 5, 22. 13] Eph. 5, 23. 17] ib. 18] Eph. 5, 28. 21-23] Eph. 5, 29. ) [*]( 2 cum pernerso M, peraerso R 6 dedecore (nomen adiectiuum intdlege) MF, dedecori Ruulgo 7 dabatis Pam: dabitis MR 8 aaron M, Aaron sacerdos Muulgo 9 canerentMR1, canereR3 11 norantJf semina R, seminia M 17 statum R3, satam MRl 18 uzorem suam MF, uxorem R 19 ecclesiam. uides uulgo 22 solns marcion M, Marcion solus Ruulgo 23 sicut MR, sicut et Pam 24 ut addidi eam solus M, solus eam Ruulgo resurrectionem. odisse vnvAgo )
641
et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit. habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit, in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur: honora patrem et matrem; et parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini: audisti enim et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed [*]( 6] cf. Gen. 2, 24. 7] Eph. 5, 81-82. 11] Eph. 5, 32. 17] Eph. 6, 1 ei recensione Marcionis 18] cf. Eph. 6, 2. 20] Exod. 20, 12. cf. Eph. 6, 2. Eph. 6, 4. 22] Ezod. 10, 2. ) [*]( 4 ueritate honoris Urs: ueritatis honore MR 5 Chriati i28, Christum MRl 6 et add. R3 7 disserente R3, differente R1, deferente M hanc MR, hoc Pam 9 carnem unam Pam 10 interim, ista scnpsi: inter ista MR intellege: sufficit interim, si ista creatoris (scil. uerba) magna snnt apud apostolum sacramenta, (quae) minima (sunt) apud haereticos (sacramenta) 12 habes Rlmg, habet MR tWtlgo 13 sacramenti R, menti MF 17 a destruendo bcripsi: ad destruendum MR 19 enim est M, est enim Ruulgo 20 matrem, et tndgo 21 audistis M 22 in auribus M, in aures R ) [*]( XXXXVII. Tert. IU. ) [*]( 41 )
642
aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui, in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?