Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

[*](Ad Romano ) Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero et tramittenda, quae saepius occurrerunt. piget de lege adhuc congredi, qui totiens probauerim concessionem eius nullum argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa (ista) epistola legem plurimum uidetur excludere. sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus [*]( 4] cf. II Cor. 12, 2. 7] cf. II Cor. 12, 7—8. 10] cf. Luc. 1. 51—52. cf. Ps. 118, 21. cf. Pa. 146, 8. 11] cf. Iob 1, 12. 12] cf. II Cor. 12, 9. 13] cf. II Cor. 13, 1. 14] cf. Deut. 19, 15. cf. H Cor. 13, 2. 16] cf. II Cor. 13, 10. ) [*]( 1 atilus = liber 2 mirabor (mira in lit.) M 6 deum scripsi: dominum MR 10 et scripsi: ut MR, ui Eng 17 adfirmat. nega uvigo 19 AD CORINTHIOS SECVNDA EXPLICIT; INCIPIT AD CORIN. THIOS M, De epistola ad Romanos RF (sed omissa uoce de) quanto (scil. magis) MR1, quando R3 uulgo 20 et tramittenda M. extra mittenda ii1, tramittenda R3 uulgo 22 qui totiens R3, quotiens ACRI 22 probauerim R3, probat uera MR1 25 ista addidi )

619
et in iudice ultorem et creatorem in ultore. itaque et hic, cum dicit: non enim me pudet euangelii; uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, — ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem — transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et sui euangelii, quoniam et iram (dei) dicit reuelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui ueritatem (in) iniustitia detineant. cuius dei ira? utique creatoris. ergo et ueritas eius erit, cuius et ira, quae reuelari habet in ultionem ueritatis. etiam adiciens: scimus autem iudicium dei secundum ueritatem esse et iram ipsam probauit, ex qua uenit iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit, cuius iram probauit probando iudicium. aliud est, si ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. quantas autem foueas in ista uel maxime epistola Marcion fecerit auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti integritate parebit. mihi sufficit, quae proinde eradenda non uidit quasi neglegentias et caecitates eius accipere. si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, — quia et hi (etsi) legem ignorant, at natura faciunt quae sunt legis — utique is deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. iudicabit autem quomodo? secundum euangelium, inquit, per Christum. ergo et [*]( 2] Rora. 1, 16—17. 8] cf. Rom. 1, 18. 12] Rom. 2, 2. 21] Rom. 2, 16. cf. Rom. 2, 12. 22] cf. ib. cf. Rom. 2, 14. 25] Rom. 2, 16. ) [*](6 parenthesin indicaui 7 euangelii. quoniam uulgo 8 dei add. Pam 9 et R3, loci MJR1, ac fort. in add. R3, om. MRt 10 detinent Pam 13 ipsam M, ipsa R 16 in om. M 18 auferendo R3, aut referendo MB1 21 iudicabit Bs, iudicauit MR1 22 et hi (etsi) scripsi: et hi MR 23 ignorant, at scripsi: ignorant et MR, ignorantes Ciacconius sint M )
620
euangelium et Christus illius sunt, cuius et lex et natura, quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo iudicio, de quo et supra: secundum ueritatem. ergo qua (ad) defendenda (ea) reueletur de caelo ira non nisi a deo irae, ita et hic sensus, pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quae haec habent transigi, euangelium et Christus. et ideo uehitur in transgressores legis docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. scilicet apostolus uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur diuertisse. adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: propter uos nomen dei blasphematur. quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum, cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputi. atenim apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. quodsi haec est circumcisio Hieremiae - et circumcidemini praeputia cordis - sicut et Moysei - et circumcidemini duricordiam uestram —, eius erit spiritus circumcidens cor, cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus, qui in occulto, cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. Tunc [*]( 3] Rom. 2, 2. 4] cf. Rom. 1, 18. 10] cf. Rom. 2, 21. 12] Exod. 12, 35—36. 16] Rom. 2, 24. 19] cf. Rom. 2, 29. 20] Rom. 2, 29. 21] Hier. 4, 4. 22] Deut. 10, 16. 24] Rom. 2, 29. 25] Rom. 2, 28. ) [*]( 2 a deo Lat: adeo MR de quo scriptri; dei quod MR 4 <ad) defendenda (ea) (scil. legem et naturam, cf. l. 2 et infra l. 9 sqq.) seripsi: defendenda MR, defendenda (ea) (scil. ueritate) Eng 5 hic sensus sdl. Rom. 2, 16 priatino scil. supra 619, 12 commemorato 8 iram H, iraiZ quae Lat: quem MR 15 inceaserat (o uerbo incessendi dedudum)B}, ingesserat MRl 19 praeputi (= praeputii). atenim scripsi: praepntiationi MR apud deum legis id est: non apud Marcionis deum 22 Moysei scripsi: moyses MR et om. R uulgo 24 carnem eius, et uulgo 25 in aperto om. X )
621
lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. quae est ista distinctio? seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius? an eius tunc, cuius et nunc? eius lex cuius et fides Christi? distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi. non ex lege, pacem ad deum habere. ad quem? cuius numquam fuimus hostes an cuius legi et naturae rebellauimus? nam si in eum competit pax, cum quo fuit bellum. ei et iustificabimur; et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex aut em, inquit, subintroiuit, ut abundaret delictum. quare? ut superabundaret, inquit, gratia. cuius dei gratia, si non cuius et lex? nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam per Iesum Christum (apud) aduersarium ipsius. propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum et totum mundum deduxerat in reatum et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam Christi non creatoris, sed Marcionis ! Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. mortuos enim nos inquit legi (per corpus Christi.) ergo corpus Christi est. \'potest corpus contendi, non statim caro! sed et quaecumque substantia sit, cum eius nominat corpus, quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi et causa delicti eam excusat: [*]( 1] Rom. 8, 22. 5] cf. Rom. 5, 1. 10] Rom. 5, 20. 14] Rom. 5. 21. 23-26] cf. Rom. 7, 4. ) [*]( 2 tuus om. Rl 4 dispositionum Pam: dispositio nunc MR 6 numquam M, nusquam iJ uulgo 12 si (8. u. a m. 1) M 13 legem om. iJ1 17 apud addidi 17 propter hoc (nimirum) fort. 21 sed Marcionis! Eng: sed Marcionis. uulgo 23 per corpus Christi addidi (c/. de monogamia c. 13) 24 est. potest scrvpsi: et potest MR, et(si) potest Eng potest corpus contendi scii. Christi esse )
622
quid ergo dicemus? quia lex peccaturn? absit! - eru. besce, Marcion, [absit] abominanti apostolo criminationem legissed ego delictum non scio nisi per legem. o summum ex hoc praeconium legis, per quam (non) licuit delictum latere! non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? atquin et adcumulat: lex sancta et praeceptum eius iustum et bonum. si taliter ueneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. quis discernit duos deos, iustum alium bonum alium, cum is utrumque debeat credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est? si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo et a Iudaeis omnibus potuerit agnosci.

Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro, quae in illo uidebatur. peccatum enim carni supra adscripsit et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis et aduersantem legi sensus. ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carne, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. nam et haec erit dei uirtus in substantia pari perficere salutem. non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro, consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. nam nec addidisset \'peccati\', si substantiae similitudinem uellet intellegi, ut negaret ueritatem; tantum [*]( 1-3] Rom. 7, 7. 5] cf. Rora. 7, 11. 7] Rom. 7, 12. 12] cf. Rom. 7, 14. 15] cf. Rom. 8, 3. 17] cf. Rom. 7, 23. 21] cf. Hebr. 4,15. ) [*](1 parenthesin indicaui 2 absit seclusi erubescere cum datiuo iunctum cf. Apol. c. 9: erubescat error uester Christianis abominanti apostolo M, abominati postulo F, abominari postulo Rl, abominatur apostolus B3 uulgo 4 non addidi licuit MR, liquuit Gel reliqui 5 latens Ciacconius 13 hinc Bcd. ex uerbis apostoli 14 et scripsi:TiecMR;intellego autem:so dafitr also auch tlon denJuden allen (nicht nur tlOn den gldubig gewordenen cf.Bom. 11, 1-7) hdtte erkannt werden konnen 20 carne Bz, carni MRl, carnea Pam )

623
enim (carnis) posuisset, non et (peccat ? . cum uero tunc sic struxit: \'carnis peccati\', et substantiam confirmauit, id est carnem, et similitudinem ad uitium substantiae retulit, id est ad peccatum. puta nunc similitudinem substantiae dictam: non ideo negabitur substantiae ueritas. (cur ergo similis, (si) uera\'? quia uera quidem, sed non ex semine: de statu similis et uera, de censu non uero dissimilis. ceterum similitudo in contrariis nulla est. spiritus non diceretur carnis similitudo, — quia nec caro similitudinem spiritus caperet — sed phantasma diceretur, si id quod non erat uidebatur. similitudo autem dicitur, cum est quod uidetur. est enim, dum alterius par est. phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit nos esse in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse: caro et sanguis regnum dei non consequentur, non substantiam damnans, sed opera eius; quae, (quia) possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conuersationispertinebunt. Item si corpusquidem mortuum propter delictum, — adeo non animae, sed corporis mors est - spiritus autem uita propter iustitiam, *** cui mors obuenit propter delictum, id est corpori. non enim alii quid restituitur, nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio. mortuorum dum est, corporum. nam et subiungit: qui [*]( 13] cf. Rom. 8, 9. 15] I Cor. 15, 50. 19-21] Rom. 8, 10. 24] Rom. 8, 11. ) [*]( 1 cum uero utrumque sutstruierit Lat 6 si addidi 7 similis et Lat: simili sed MR dissimilis MR, dissimili Oehlerus 9 similitudonem M (corr. m. 1) 13 autem R3. autem est MRl nos esse M, esse nos R uulgo 14 in operibus MR3F, ex operibus Rl 15 scripsisse <se) fort.: ase)>scripsisse Pam, scripsisse MR 16 non consequentur M, consequi non possunt Ruulgo 17 quia add. R3 20 parenthestn indicaui sed R3, et MRl 21 (ei utique obueniet uita propter iustitiam) suppl. Urs 23 alii quid scripsi: alicui MR 24 resurrectio, mortuorum dum est, corporum scripsi: resurrectio mortuorum, dum est corporum uulgo nam et M. nam R )
624
suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra. adeo et carnis resurrectionem confirmauit, absque qua nec corpus aliquid dici capit nec mortale aliquid intellegi, et Christi substantiam corporalem probauit; siquidem proinde uiuificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed adprehendo testimonium perhibentem apostolum Israheli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. deum enim, inquit, ignorantes et suam iustitiam sistere quaerentes non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitiam omni credenti, hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignorauerint Iudaei, qui aduersus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat, quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo atque ita suam iustitiam tuentur aduersus illum. atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israhel me non agnouit et populus me non intellexit, et quod iustitiam suam magis sisterent: docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ex inscitia scilicet nihil igitur potest in alium deum exponi, quod competit in creatorem, quia et alias inmerito apostolus Iudaeos de [*]( 9] cf. Rom. 10, 1. cf. Rom. 10, 2. 10] Rom. 10, 3—4. 16] cf. Rom. 10, 1. 22] Ea. 1, 3. 24] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 25] cf. Ps. 2, 2. ) [*]( 1 uiuificabit R3, uiuificauit MRl 3 aliquid scripsi: aliud MR 4 aliquid scripsi: aliud MR 5 nostra B, uestra M 10 deum: ita legisse uidetur Marcion pro dei iustitiam cf. l. 13 sqq. 12 iustitiam ParA: iustitia MR 16 <et) zelo Gel 17 inscitiam MRl, inscientiam R3G uulgo 23 populus <meus) Gel 26 inscientia Para )
625
ignorantia suggillasset erga deum ignotum. quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui aduersus eum sistebant, quem ignorabant? atquin exclamat: (o profundum diuitiarum et sapientiae dei et inuestigabiles uiae eius unde ista eruptio? ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro reuoluerat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege uenientem. haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens diuitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicauit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit? sed enim et apostolus et diuitiae creatoris olim absconditae nunc reseratae. sic enim repromiserat: et dabo illis thesauros occultos, inuisibiles aperiam eis. inde ergo exclamatum est: o profundum diuitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. id Esaiae et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius (eius) fuit? quis porrexit ei et retribuetur illi? qui tanta de scripturis ademisti, quid ista seruasti, quasi non et haec creatoris? Plane noui dei praecepta uideamus: odio, inquit, habentes malum et bono adhaerentes — aliud est enim apud creatorem: auferte malum de uobis et: declina a malo et fac bonum —; amore fraternitatis inuicem adfectuosi - non enim id ipsum est: diliges proximum tamquam te —; spe [*]( 3] uerba apostolici Marcionia ex Rom. 11, 83 decurtata 6] cf. Rom. 1, 17. (cf. p. 619, 7) 12] Es. 45, 3. 13] Rom. 11, 33. 16] Rom. 11, 33-34. Es. 40, 13-14. 20] Rom. 12, 9. 21] I Cor. 5, 13. cf. Dent. 17, 7; 21, 21. 22] Ps. 33, 15. 23] Rom. 12, 10. 24] Leu. 19, 18. Rom. 12, 12. ) [*]( 2 sistebant (b in ras. a m. t) M 4 inuestigabiles (ab in et ueetigo) MJt, (in)inuestigabiles Pam ista Iun: irae MR, illa Rig 5 euoluerat fort. 7 legem M haec scil. scripturas et sacramenta (non) erasit Urs 10 apostolus MBl, opes R3 uulgo; intellege: et apostolus (scil. creatoris, non Marcionis est, cĮ. I. 8) et diuitiae creatoris (scil. sunt) 17 eius add. R3, om. MRX 21 in M margini adscripsit m. 1: antifrasin ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 40 )
626
gaudentes, utique dei — bonum est enim sperare in domino, quam sperare in magistratus-; pressuram s sustinentes tes - exa udiet en im te dom in us in die pressurae [habes psalmum] —; benedicite et nolite maledicere — quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? —; non altum sapientes, sed humilibus adsectantesne sitis apud uos sapientes - \'uae\' enim audiunt per Esaiam —; malum pro malo nemini retribueritiset malitiae fratris tui ne memineris -; nec uosmet ipsos ulciscentes; \'mihi enim uindictam et ego uindicabo\', dicit dominus; pacem cum omnibus (hominibus) habetote. ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit: diliges proximum tamquam te. hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis, iam ignoro; metuo, ne deus Marcionis. si uero euangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus? dixerit Christus aut non: (non) ego ueni legem dissoluere sed implere, frustra de ista sententia neganda Ponticus laborauit: si euangelium legem non adimpleuit, ecce lex euangelium adimpleuit. bene autem, quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum, quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret. [*]( 1] PB. 117, 9. 2] Rom. 12,12. 3] Ps. 19, 2. 4] Rom. 12, 14. 5] cf. Gen. 1, 31. 28. -6] Rom. 12,16. 7] cf. Es. 5,21. 8] Rom. 12,17. 9] cf. Zach. 7, 10. Rom. 12, 19. 10] ib. cf. Deut. 32, 35. 11] Rom. 12, 18. 15] Rom. 13, 9. cf. Leu. 19,18. 20] Matth. 5,17. 23] cf. Rom. 14,9-10. ) [*]( 2 domino MR1, dominum R3 4 habes psalmum secl. Eng 6 adsectantes (ouvaitorfdjievoi) M, assentantes R 11 omnibus hominibus Pam: omnibus MR3, hominibus Rl 13 permittebat om. Rl 19 contendimus. dixerit uulgo aut MRl, an R3 uulgo 20 <non) ego Eng: ego <non) Oel, ego MR implere? frustra uulgo 21 Ponticus R\'łmg Pam Rig (cf. 637, 2): Pontus MR reliqui laborabit tnauult Eng (sed cf. 434, 23; 444, 8-12) 23 clausulam M )
627

Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. est sapor et in paucis. occiderant Iudaei prophetas suos. possum dicere: [*](Ad Thessalonicenses prima) quid ad apostolum dei alterius et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? quid mali admisit apud illum Israhel, si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? \'deliquit autem apud deum ipsorum\': is exprobrabit iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius quam aduersarius laesi. sed nec onerasset illos imputando etiam domini necem qui et dominum interfecerunt dicendo et prophetas suos, licet \'suos\' adiectio sit haeretici. quid enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? status autem (est) exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. denique si alterius dei Christum alterius prophetas peremerunt, aequauit impietatem, non exaggerauit. aequanda autem non fuit: ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem deum commissa ex utroque titulo. ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram (uoluntatem dei\' dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnoscere est — abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; scire unumquemque uas suum in honore tractare. quomodo? dum non in libidine, qua gentes. libido autem nec [*]( 2] cf. I Thesa. 2,15. 10] ib. 19] cf. I Thess. 4,3. 20—23] I These. 4, 4-5. ) [*]( 1 AD ROMANOS EXPLICIT M (locus uacuus relictus est: in mg. a m. 1: ad thessalonicenses), de epistola ad Thessalonicenses prima RF 4 dampnare M 5 quid MR, quid enim Pam 7 ipsorum: is Eng: ipsorum. is uulgo exprobrabit Iun: exprobrauit MR 8 quem MR3, quam Rl laeaus = laesura, si locus est integer; sed cum nusquam alibi inueniatur hoc uocabulum, nescio an interpolatum sit (cf. laesi l. 10); nihil enim desideratur, si deest: ad quem pertinet scil. iniquitas 9 laesi sed R3, laesisset MRl 11 haeretici M (in ras.) 14 est addidi (autem ortum, ut uidetur, ex aut g) 16 impietatem scripsi (cf. infra: aequauda fuit): impietates MR, impietatem, sed Eng 18 deum scripsi: dominum MR eiusdem dei R3, eius dfis dei (in mg. d9 a m. 2) M, eius dna deus Rl 20 agnoscere est scripsi: agnosceres MR parenthesin indicaui 21 enim om. Gel 22 uas suum M, suum uas Ruulgo ) [*]( 40* )

628
apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinarils et non naturalibus et portentosis luxuriae —: est turpitudini quaque et inmunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet. hunc autem locum salua alterius, id est plenioris sanctitatis praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. Ait eos, qui remaneant in aduentum Christi cum eis, qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam domino. agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare: quinam huc uelut nubes uolant, tamquam columbae cum pullis ad me? hunc ascensum si Christus nobis praeparabit, ille erit Christus, de quo Osee: qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui ? Quem spiritum prohibet extingui et quas prophetias uetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias secundum Marcionem. quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae ipse fecit. ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui, qui non sit extinguendus, et prophetias, quae non sint nihil habendae. et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae [*]( 8] cf. I Theas. 4, 15-17. 12] cf. Gal. 4, 26. 13] Es. 60, 8. 16] Am. 9, 6. 18] cf. I Thess. 5, 19-20. ) [*]( 2 portentosis M, portentuosis R IUJ:uriae-: est (seil. sanctitas: es ist die .... cf. 627, 19) scripgi: luxuria est MR, lex uxoria est IAt, <lex naturae) luxuriae est Oehlerus, <sanctitas) luxuriae est Urs quaque Bcripsi: quoque MR 3 contraria MR3G, non contraria Rl 6 cootineam M 10 aerem Pam: aere MR 15 praeparabit Eftg: praeparaait MR Osee MR (cl 637, 16), Amos Iun 17 hunc fort. nisi t. lit. M 19 nihili Urs (sic et infra l. 21 et 24) 20 destruit (sdlicet prophetias et spiritum creatoris qua apostolus dei alterius) MB, destraxit Gel 21 ipse scripsi: nihil MR 23 qui R*, quod MRl )
629
atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis reuelet et sacramenta edisserat. cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis et, si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit et omnes in uno uoto constituit salutis, optans, ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et salutificatoris nostri Christi conseruentur? nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. licet enim et anima I et] corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet <autem) anima suum uocabulum proprium, non egens communi uocabulo corporis, id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. etenim aliam substantiam in homine non uideo post spiritum et animam, cui uocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens, quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.