Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

*** terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam in caelo, quia quae manu facta sit, creatoris, intereat in totum, dissoluta post mortem. haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestus, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni. [*]( 3] cf. n Cor. 4, 8-9. 4] cf. II Cor. 4, 10. 8] II Cor. 4, 10. llj cf. II Cor. 4, 17-18. 14] cf. II Cor. 4, 11. 15] cf. II Cor. 4, 16. 18] II Cor. 4,16. cf. II Cor. 4.17. 22J cf. II Cor. 5,1. 27] cf. II Cor. 5, 2. ) [*]( 1 alterius dei iam non erit scripsi: iam non erit alterius dei MR 5 domini Pam: dei MR 6 est om. Rl 14 Christi R, Christus MF 16 sed scripsi: et MR 21 ex R, et MF 22 lacunam signaui: Ita et dissoluto tabernaculo suppleri uelim (cf. II Cor. 5, 1) non sic = nicht in dem Sinne; coniunge cum quia in uersu insequenti 26 manifestus (scil. est) scripsi (manifestus c. part. cf. p. 69, 17) : manifestius MR )

616
quod de caelo est superinduere cupientes: siquidem et despoliati non inueniemur nudi — id est: recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus, et rursus: etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis in gemimus, quod grauemur no lentes exui, sed superindui. hic enim expressit quod in prima epistola strinxit: et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerint reprehensi a deo hic. et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita uexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur, superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo, quia et de illis ait: necesse est corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem. illi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo (non) temere dixit: nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed uita praeueniri, uti deuoretur mortale hoc a uita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeuentu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pigneratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, [*]( 1] cf. II Cor. 5, 2. II Cor. 5, 3. 4] II Cor. 5, 4. 6] I Cor. 15, 52. 8] cf. I Cor. 15, 52. 10] cf. ib. 11] cf. I Ioh. 2, 18. 16] I Cor. 15, 53. 19] n Cor. 5, 4. 21] ib. 24] cf. II Cor. 5, 5. 25] cf. II Cor. 5, 6. ) [*]( 1 superinduere MR, superindui Pam 8 fuerint 3f, fuerunt F, fuerimus R uulgo reprehensi MRlt deprehensi Rsuulgo hic. et illi E*g: hi et illi MBt, et illi R3 uulgo 9 quidem B\', qui de MRl 10 ei B. et M sint R, sit M 12 sed Rz, et MRl superinduti R3, superinduci MF, superindui Rl 13 ezuti MRZ, exui jB1 19 non add. BJ. om. MRl 25 pigneratos MF, pignoratos Ruulgo )
617
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. atque adeo omnes ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit siue bonum siue malum. si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum domino poterunt deputari? et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit et corporalem omnium repraesentationem confirmauit. non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. iniquus enim deus. si non per id punitur quis aut iuuatur, per quod operatus est Si qua ergo conditio noua in Christo, uetera transierunt, ecce noua facta sunt omnia: impleta est Esaiae prophetia. si etiam iubet, ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam *** capere regnum dei. si et uirginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico ueritatis rei ipsius. si et pseudoapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conuersationis, non praedicationis adulteratae reos taxat. adeo de disciplina, non de diuinitate dissidebatur. si satanas transfiguratur in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem. deus enim, non angelus, creator in deum lucis. non in angelum, transfigurare se dictus esset. si non eum satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum [*]( lj cf. II Cor. 5, 8. 3-5] cf. II Cor. 5, 10. 12] II Cor. 5, 17. cf. Es. 43. 18-19. 14] cf. II Cor. 7, 1. cf. I Cor. 15, 50. 16] cf. II Cor. 11, 2. 18] cf. II Cor. 11, 13. 22] II Cor. 11, 14. ) [*]( 3 libenter om. B1 6 domino scripsi: deo MR 8 corporalem scripsi: temporalium MIll, corporum 223 uulgo 10 iniquos M 11 per id punitur R, periit punitur F, perdit punit M 15 subetantium ed. Migniana (probat Eng) lacunam signaui: non substantiam <negat, sed opera substantiae) supplendum puto (cf. 608, 26 sqq. et 623,16) 16 regnum JB, regno MF dei, si uulgo 18 pseudoapostolos MF, pseudapostolos Il uulgo 22 satanas transfiguratur M, transfiguratur satanas R )
618
nouimus. (De paradiso\' suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis; nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. magis uero mirabor deum optimum, percutiendi et saeuiendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo adplicuisse et ter ab eo obsecratum non concessisse. emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem, elatos aemulantem et deponentem scilicet de solio dynastas. aut numquid ipse est, qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut uirtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne uerbum? quid et non parsurum se peccatoribus comminatur lenissimi dei praedicator, immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi adfirmat? nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius apostolus timebatur.