[*](Ad Romano ) Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero et tramittenda, quae saepius occurrerunt. piget de lege adhuc congredi, qui totiens probauerim concessionem eius nullum argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa (ista) epistola legem plurimum uidetur excludere. sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus [*]( 4] cf. II Cor. 12, 2. 7] cf. II Cor. 12, 7—8. 10] cf. Luc. 1. 51—52. cf. Ps. 118, 21. cf. Pa. 146, 8. 11] cf. Iob 1, 12. 12] cf. II Cor. 12, 9. 13] cf. II Cor. 13, 1. 14] cf. Deut. 19, 15. cf. H Cor. 13, 2. 16] cf. II Cor. 13, 10. ) [*]( 1 atilus = liber 2 mirabor (mira in lit.) M 6 deum scripsi: dominum MR 10 et scripsi: ut MR, ui Eng 17 adfirmat. nega uvigo 19 AD CORINTHIOS SECVNDA EXPLICIT; INCIPIT AD CORIN. THIOS M, De epistola ad Romanos RF (sed omissa uoce de) quanto (scil. magis) MR1, quando R3 uulgo 20 et tramittenda M. extra mittenda ii1, tramittenda R3 uulgo 22 qui totiens R3, quotiens ACRI 22 probauerim R3, probat uera MR1 25 ista addidi )
619
et in iudice ultorem et creatorem in ultore. itaque et hic, cum dicit: non enim me pudet euangelii; uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, — ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem — transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et sui euangelii, quoniam et iram (dei) dicit reuelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui ueritatem (in) iniustitia detineant. cuius dei ira? utique creatoris. ergo et ueritas eius erit, cuius et ira, quae reuelari habet in ultionem ueritatis. etiam adiciens: scimus autem iudicium dei secundum ueritatem esse et iram ipsam probauit, ex qua uenit iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit, cuius iram probauit probando iudicium. aliud est, si ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. quantas autem foueas in ista uel maxime epistola Marcion fecerit auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti integritate parebit. mihi sufficit, quae proinde eradenda non uidit quasi neglegentias et caecitates eius accipere. si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, — quia et hi (etsi) legem ignorant, at natura faciunt quae sunt legis — utique is deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. iudicabit autem quomodo? secundum euangelium, inquit, per Christum. ergo et
[*]( 2] Rora. 1, 16—17. 8] cf. Rom. 1, 18. 12] Rom. 2, 2. 21] Rom. 2, 16. cf. Rom. 2, 12. 22] cf. ib. cf. Rom. 2, 14. 25] Rom. 2, 16. ) [*](6 parenthesin indicaui 7 euangelii. quoniam uulgo 8 dei add. Pam 9 et R3, loci MJR1, ac fort. in add. R3, om. MRt 10 detinent Pam 13 ipsam M, ipsa R 16 in om. M 18 auferendo R3, aut referendo MB1 21 iudicabit Bs, iudicauit MR1 22 et hi (etsi) scripsi: et hi MR 23 ignorant, at scripsi: ignorant et MR, ignorantes Ciacconius sint M ) 620
euangelium et Christus illius sunt, cuius et lex et natura, quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo iudicio, de quo et supra: secundum ueritatem. ergo qua (ad) defendenda (ea) reueletur de caelo ira non nisi a deo irae, ita et hic sensus, pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quae haec habent transigi, euangelium et Christus. et ideo uehitur in transgressores legis docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. scilicet apostolus uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur diuertisse. adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: propter uos nomen dei blasphematur. quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum, cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputi. atenim apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. quodsi haec est circumcisio Hieremiae - et circumcidemini praeputia cordis - sicut et Moysei - et circumcidemini duricordiam uestram —, eius erit spiritus circumcidens cor, cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus, qui in occulto, cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. Tunc
[*]( 3] Rom. 2, 2. 4] cf. Rom. 1, 18. 10] cf. Rom. 2, 21. 12] Exod. 12, 35—36. 16] Rom. 2, 24. 19] cf. Rom. 2, 29. 20] Rom. 2, 29. 21] Hier. 4, 4. 22] Deut. 10, 16. 24] Rom. 2, 29. 25] Rom. 2, 28. ) [*]( 2 a deo Lat: adeo MR de quo scriptri; dei quod MR 4 <ad) defendenda (ea) (scil. legem et naturam, cf. l. 2 et infra l. 9 sqq.) seripsi: defendenda MR, defendenda (ea) (scil. ueritate) Eng 5 hic sensus sdl. Rom. 2, 16 priatino scil. supra 619, 12 commemorato 8 iram H, iraiZ quae Lat: quem MR 15 inceaserat (o uerbo incessendi dedudum)B}, ingesserat MRl 19 praeputi (= praeputii). atenim scripsi: praepntiationi MR apud deum legis id est: non apud Marcionis deum 22 Moysei scripsi: moyses MR et om. R uulgo 24 carnem eius, et uulgo 25 in aperto om. X ) 621
lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. quae est ista distinctio? seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius? an eius tunc, cuius et nunc? eius lex cuius et fides Christi? distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi. non ex lege, pacem ad deum habere. ad quem? cuius numquam fuimus hostes an cuius legi et naturae rebellauimus? nam si in eum competit pax, cum quo fuit bellum. ei et iustificabimur; et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex aut em, inquit, subintroiuit, ut abundaret delictum. quare? ut superabundaret, inquit, gratia. cuius dei gratia, si non cuius et lex? nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam per Iesum Christum (apud) aduersarium ipsius. propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum et totum mundum deduxerat in reatum et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam Christi non creatoris, sed Marcionis ! Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. mortuos enim nos inquit legi (per corpus Christi.) ergo corpus Christi est. \'potest corpus contendi, non statim caro! sed et quaecumque substantia sit, cum eius nominat corpus, quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi et causa delicti eam excusat:
[*]( 1] Rom. 8, 22. 5] cf. Rom. 5, 1. 10] Rom. 5, 20. 14] Rom. 5. 21. 23-26] cf. Rom. 7, 4. ) [*]( 2 tuus om. Rl 4 dispositionum Pam: dispositio nunc MR 6 numquam M, nusquam iJ uulgo 12 si (8. u. a m. 1) M 13 legem om. iJ1 17 apud addidi 17 propter hoc (nimirum) fort. 21 sed Marcionis! Eng: sed Marcionis. uulgo 23 per corpus Christi addidi (c/. de monogamia c. 13) 24 est. potest scrvpsi: et potest MR, et(si) potest Eng potest corpus contendi scii. Christi esse ) 622
quid ergo dicemus? quia lex peccaturn? absit! - eru. besce, Marcion, [absit] abominanti apostolo criminationem legissed ego delictum non scio nisi per legem. o summum ex hoc praeconium legis, per quam (non) licuit delictum latere! non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? atquin et adcumulat: lex sancta et praeceptum eius iustum et bonum. si taliter ueneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. quis discernit duos deos, iustum alium bonum alium, cum is utrumque debeat credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est? si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo et a Iudaeis omnibus potuerit agnosci.