Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

[*](Ad Corinthios secunda) Si \'deus\' commune uocabulum factum est uitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur, qui et uniuersa benedixit — habes Genesim — et ab uniuersis benedicitur — habes Danihelem —; proinde si \'pater* potest dici sterilis deus, [nullius magis nomine quam creatoris] misericordiarum tamen pater idem erit, qui misericors et miserator et misericordiae plurimus dictus est. habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplum, quam Niniuitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito Iezabel, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et Dauid agnoscenti delictum statim indulgens, malens scilicet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae adfectu. si quid tale Marcionis deus edidit uel edixit, agnoscam \'patrem misericordiarum\'. si uero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, quo reuelatus, quasi exinde sit (pater misericordiarum), quo liberare instituit genus humanum, atquin nos et ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur reuelatus. si [*]( 3]cf.ICor.15,57. SJIICor.l,3. 10]cf.Gen.l,22. 11 ] cf. Dan. 3, 52-90 (see. LXX) 12]IICor. 1,3. 13] cf.Ps. 102,8. 14]cf.Ion.4,3. cf.Ion.3,10. 16] cf. IIII Reg.20,5. 17Jcf.IIIReg.20,29. cf. II Reg.12,13. 18] cf.Ei. 33,11. ) [*](1 autem hoc R, hoc autem M 2 Osee addidi 4 a quo R, quo MF 6 AD CORINTHIOS PRIMA EXPLICIT M (in mg. add. m. 1 incip II), de epistola secunda ad Corinthios R reliqui praeter Rig, qui om. Htulum 9 nostri M (in ras. a m. 1) GRZ, mei Rl Christi (pater) Urs 12 deus scripsi (sterilis deup scil. Marcionis, quippe qui nihil omnino creauerit): dei MR nulliue-creatoris seclusi 14 dictua est M, est dictua Ruulgo 15 ipso scil. deo misericordi et miseratore exemplum scripsi: exemploMR. -Eng supra rescribi malens <eum) cum hic defendit exemp1um praestitit R, praestit MF 16 facilis R3, facilius MRl 17 iezabel MB, Iezabelis Pam 18 indulgens scripsi: indulgere MR 19 ex MR3, et Rl adfectum M 23 nos et scripsi: et noaJfJR 24 uegatnus illum scil. patrem misericordiarum )

611
enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei posset. accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio, cui accidunt. non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliquid ei adscribit; maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei, qui prius non sit . ostensus. tanto (enim) magis negabitur esse, quanto per quod adfirmatur esse, eius est, qui iam ostensus est. Sic et \'testamentum nouum\' non alterius erit quam qui illud repromisit, etsi non litterae at eius spiritus - hoc erit nouitas-, (is) denique, qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat: effundam de meo spiritu in omnem carnem; et si litter a occidit, spiritus uero uiuificat, eius utrumque est, qui ait: ego occidam et ego uiuificabo, percutiam et sanabo. olim duplicem uim creatoris uindicauimus. et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu uiuificantis per euangelium. non possunt duos deos facere quae, etsi diuersa, apud unum recenseri praeuenerunt. Commemorat et de uelamine Moysei, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israhel. si ideo, ut claritatem maiorem defenderet noui testamenti, quod manet in gloria, quam ueteris, quod euacuari habebat, hoc et meae conuenit fidei praeponenti euangelium legi. et uide, ne magis meae: illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud, cui superponitur. at cum dicit: sed obtunsi sunt sensus mundi, — non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est; de Israhele enim dicit: ad hodiernum usque uelamen id ipsum in corde [*](8] cf. II Cor. 3, 6. cf. Hier. 38, 31. 9] II Cor. 3, 6. 10] cf. II Cor. 3, 3. 11] Ioel 3. 1. 12] II Cor. 3, 6. 13] Dent. 32, 39. 18] cf. II Cor. 3, 13. 20—21] cf. II Cor. 3, 11. 24] II Cor. 3,14. 26] II Cor. 3,14—15. ) [*]( 1 posset scripsi: potest MR 3 uerba non potest-adscribit, quae in MR supra 610, 24 post reuelatus leguntur, huc transtuli 6 enim addidi 9 et si scripsi: etsi uulgo litterae (= YpajxjxaTOi;) Eng: litteraMB at R3, et MRl eius scil. litterae spiritus = nvEijjiatoc parenthesin indicaui 10 is addidi denique = gerade,eben 12 carnem. et uulgo 15 uindicauimus Pam: uindicamus MB 17 quae Rig: qui MR 18 moysei MR, Moysi Pam 20 defenderet R, defendere etMF quam R3, quod MR* 21 praeponentiR3, proponentiMRl 24optunsi-M.F parenthesinindicaui 25IsraelePatn:israhelMR ) [*]( 39* )
612
eorum — figuram tum ostendit fuisse uelamen faciei in Moyse uelaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. quid est ergo \'adhuc\' uelatum in Moyse, quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum uenit? quomodo, iam apertius, et uelata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? quid ad apostolum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia uelamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysei, pertinebat? denique quod sequitur: cum uero conuerterit ad deum, auferetur uelamen, hoc - Iudaeo proprie dicit, ad quem et est uelamen Moysei, qui, cum transierit in fidem Christi, intelleget Moysen de Christo praedicasse. ceterum quomodo auferetur uelamentum creatoris in Christo dei alterius, cuius sacramenta uelasse non potuit creator, ignoti uidelicet ignota? dicit ergo nos iam aperta facie — utique cordis, quod uelatum est in Iudaeis — contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. ita corporalem Moysei inluminationem de congressu domini et corporale uelamen de infirmitate populi proponens et spiritalem reuelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, — tamquam a domino, inquit, spirituum — totum ordinem Moysei figuram ignorati apud Iudaeos, agniti uero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. hanc Marcion [*]( 3—4] cf. II Cor. 8, 14-15. 6] cf. II Cor. 3, 15. 11] II Cor. 3, 16. 17] cf. II Cor. 3, 18. 24] II Cor. 3, 18. ) [*]( 1 eorum. figuram uulgo figuram tum scripsi: figuratum MR, figuram Rig 3 nec R3, ne HRl 6 apertius scripsi: opertus M, optatus BI, opertatus F, operta R3 uulgo, operta sunt Eng 8 quid ad Rs, quid et MRl 11 quod R3, quid MR1 13 ad MRl, apud Rauulgo 14 intelleget scripsi: intellegit MB 15 coniunge: quomodo auferetur creatoris in Christo uelamentum dei alterius, quod nescio an et regenbendum sit 23 caritatem M )
613
captauit sic legendo: in quibus deus aeui huius, ut creatorem ostendens deum huius aeui, alium suggerat deum alterius aeui. nos contra sic distinguendum dicimus: in quibus deus, dehinc: aeui huius excaecauit mentes infidelium. in quibus: Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus euangelium adhuc sub uelamine Moysei. illis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: aure audietis et non audietis, oculis uidebitis et non uidebitis, et: nisi credideritis nec intellegetis, et: auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. haec autem non utique de euangelio dei ignoti abscondendo minabatur. ita etsi huius aeui deus, sed infidelium huius aeui excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognouerint de scripturis intellegendum. et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne aduersario prodesset, contentus, uictoriae ne ultro **, possum et in totum contentionem hanc praeterisse. simpliciori responsu prae manu erit esse huius aeui deum diabolum interpretari. qui dixerit propheta referente: ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum, sicut et tota huius aeui superstitio illi mancipata est, qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. denique non uidit occurrentem sibi clausulam sensus: quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad inluminationem agnitionis(gloriae)suae in persona Christi.quis dixit: [*]( 1] II Cor. 4, 4. 4] ib. 6] cf. Es. 29, 13. 8] Es. 6, 9. 9] Es. 7, 9. 10] Es. 29, 14. 19] Es. 14, 14. 23] II Cor. 4, 6. ) [*]( 3 alterias M (in ras.) 13 etsi huius MB, non huius Pam excaecat R, excaeca M 16 contentus uictoriae uulgo (prob. Eng) ne MF, nae Buulgo 17 ultra Eng, nonstatuens lacunam lacunamsignaui: obsim siue quid detraham intercidisse uidetur uel simile aliquid 18 simpliciori scil. homini responsu scripsi: responso MR esse = licere: om. Pam deum seripsi: dominum MR 26 gloriae addidi (c/. II Cor. 4, 6 et p. 90, 5; praeterea 614, 21) )
614
fiat lux? et (de) inluminatione mundi quis Christo ait: posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? cui respondent spiritus in psalmo ex prouidentia futuri: significatum est [inquit] super nos lumen personae tuae, domine. persona autem dei Christus dominus, unde et apostolus supra, qui est imago. inquit, dei. igitur si Christus persona creatoris dicentis: fiat lux, et Christus [etj apostoli et euangelium et uelamen et Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est, dei huius aeui, certe non eius, qui numquam dixit: fiat lux. (praetereo hic et de alia epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici uero ad Laodicenos. ait enim meminisse nationes, quod illo in tempore, cum essent sine Christo, alieni ab Israhele, sine conuersatione et testamentis et spe promissionis, etiam sine deo essent in mundo, utique etsi de creatore. ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet deum aeui huius eum intellegendum, quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant.) quale est autem, ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus uasis, (id est in corporibus) nostris, cuius et uasa sunt? iam si (gloria) dei est, in fictilibus uasis tantum thesauri haberi, uasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius uasa eminentiam uirtutis dei sapiunt, et uirtus ipsa, quia propterea in uasa fictilia commissa sit, ut eminentia eius probaretur. ceterum [*](1] Gen. 1, 3. Ea. 49, 6. 2] cf. Es. 9, 2. 4] Ps. 4, 7. 5] cf. Thren. 4, 20. 6] II Cor. 4, 4. 12] cf. Eph. 2, 12. 19] cf. II Cor. 4, 7. 21] cf. II Cor. 4, 6. ) [*]( 1 de add. Pam inluminatione Pam: inluminationem MR 3 respondent MF, reapondet Ruulgo 4 inquit seclusi 8 et seclusi ut uelamen fort. 11 praetereo MRa, praeterea 2J1, praetere(und)o fort. praescriptam R, proacriptam MF 12 haeretici MH3, haeretice Bl 15 deo Pam: domino MR essent, in mundo utique, etsi uulgo etsi de creatore scil. sit ille mundua 17 deum scripsi: dominum MR 20 id est in corporibus addidi 21 iam scripsi: nam MR gloria dei cf. 613, 26 24 quae propterea susp. Eing, tenens infra sunt pro sit 25 sit scripsi: sunt MR )
615
alterius dei iam non erit gloria ideoque nec uirtus, — sed magis dedecus et infirmitas — cuius eminentiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia uasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus domini, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia uirtutis consecratur. sed enim proponit: ut et uita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. de qua ergo Christi uita dicit? qua nunc uiuimus in illo? et quomodo in sequentibus non ad uisibilia nec ad temporalia, sed ad inuisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? quodsi de futura uita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicauit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, sed non quasi aeterno interitu post mortem, uerum laboribus et incommodis, de quibus praemisit, adiciens: et non deficiemus. nam et interiorem hominem nostrum renouari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat: et corporis corruptionem ex uexatione temptationum et animi renouationem ex contemplatione promissionum.