De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei — non enim simplex factum uideri potest de quo argumentum processurum erat — dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium: ne time, abhinc enim homines eris capiens? hoc enim dicto intellectum illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse, qui per Hieremiam pronuntiarat: ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos, homines scilicet. denique relictis nauclis secuti sunt eum, ipsum intellegentes, qui coeperat facere quod edixerat. aliud est, si adfectauit de nauiculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem.
Praestruximus quidem aduersus antithesis nihil proficere proposito Marcionis quam putat diuersitatem legis et euangelii. ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione nouae legis et noui sermonis et noui testamenti. sed quoniam adtentius argumentatur apud illum suum nescio quem ouvTaXawutopov (commiseronem) et auvp.iao6(x=vov (coodibilem) in leprosi purgatione, non pigebat ei occurrere et inprimis figuratae legis uim ostendere, quae in exemplo leprosi non [*]( 1] Luc. 4, 43. 9] cf. Luc. 5, 1-11. 12] Luc. 5, 10. 15] Hier. 16, 16. 26] cf. Luc. 5, 12-14. 27] cf. Leu. 18, 44-46. ) [*]( 1 inquig M 2 ostenderat MRs, offenderat Rl 3 de seclusit Rz; restituit Rig, sed iniuria (cf. I. 4) 9 Simonem R, sjmonem M 14 eum R,, enim MRl iheremia M 16 nauclis MF, nauiculis Buulgo 25 covtaXatJtcwpov R, CYNTAANnePOYM M <id est) commiseronem R3uulgo 5onp,i50\'i|Atvov R, CYNMEICOYMENOYM M (id est) coodibilem R3 uulgo 26 purgatione teripvi: purgationem MR pigebat MF, pigebit R uulgo )
441
contingendi, immo ab omni commercio summouendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus cibum quoque uetat sumere; participari enim stigmata delictorum quasi ex contagione, si qui se cum peccatore miscuerit. itaque dominus, uolens altius intellegi legem per carnalia spiritalia significantem, et hoc nomine non destruens sed magis exstruens quam pertinentius uolebat agnosci, tetigit leprosum. a quo et si homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet: ita non praescribetur illi, quod debuerit legem obseruare et non contingere inmundum, quem contactus inmundi non erat inquinaturus. hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro. si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari qui corpus non habebat, quod inquinaretur? phantasma enim inquinari non posset. qui ergo inquinari non poterat, ut phantasma, iam non uirtute diuina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate, nec contempsisse uideri potest inquinamentum, cuius materiam non habebat: ita nec legem destruxisse qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione uirtutis euaserat.
Si autem Heliseus. prophetes creatoris, unicum leprosum Naaman Syrum ex tot leprosis Israhelitis emundauit, nec hoc ad diuersitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum Israheliten leprosum emundat extraneus, quem suus dominus emundare non ualuerat: Syro facilius emundato significat t per nationes emundationis in Christo, lumine earum, quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent: idolatria blasphemia homicidio adulterio stupro falso testimonio [*]( 3] cf. I Cor. 5, 11. 22] cf. IIII Reg. 5, 9-18. 27J cf. Luc. 2. 32. ) [*]( 4 qui B, quis M 7 pertinentius MR1, pertinens eius R3 8 leproBum, a quo uulgo 14 nihili R, nihil M 24 melioris R3, meliori se MRl 25 Iaraeliten R, israhelitem MF emnndauit N Pam 26 ualuerat, Syro uulgo eigni6cat (scil. prophetes) MRS significato R3 uulgo 27 propiores nationes emundationis fort., par nationes emundationes Eng )
442
fraude. quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane lauit, simul ut et totius hebdomadis caneret expiationem et quia unius lauacri uis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris sicut sermonem compendiatum ita et lauacrum. nam et hoc opponit Marcion: Heliseum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum uero uerbo solo, et hoc semel functo, curationem statim repraesentasse. quasi non audeam et uerbum ipsum in substantiam creatoris uindicare: nullius rei non ille potior auctor, qui prior. incredibile plane, ut potestas creatoris uerbo remedium uitii unius operata sit, quae uerbo tantam mundi molem semel protulit. unde magis dinoscitur Christus creatoris quam ex uerbi potestate? sed \'ideo alius Christus, quia aliter quam Heliseus, quia potentior dominus famulo suo\\ quid constituis, Marcion? proinde res agi a seruis, quemadmodum ab ipsis dominis? non times, ne in dedecus tibi uertat, si ideo Christum negas creatoris, quia potentior fuerit famulo creatoris, quia ad Helisei pusillitatem maior agnoscatur, si tamen maior? par enim curatio, licet distet operatio. quid amplius praestitit tuus Christus quam meus Heliseus? immo quid magnum praestitit Christi tui uerbum, cum id praestiterit, quod fluuius creatoris?
Secundum haec cetera quoque occurrunt. quantum enim ad gloriae humanae auersionem pertinebat, uetuit eum diuulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri: uade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses. argumenta enim figurata utpote prophetae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem uerbo mox [*]( 1] cf. IIII Reg. 5, 14. 4] cf. Rom. 9, 28. 14] cf. Matth. 10, 24. 25] Luc. 5, 14. ) [*]( 2 ut et M, et ut R 3 et (prius) del. Pam 7 uero uerbo R3, uerbo uero MR1 functo MR (defendit iure Eng; ef. de prtJescr. haer. 29: tot ministeria perperam functa), functum Lat 15 Marcion, proinde uttlgo 17 quia-agnoscatur scripti: qui-agnoscitur MR 21 Christi tui M, tui Christi R uulgo 26 figurata, utpote propheta, legis Eng utpote M, utputa R 27 prophetae MR, prophetatae Pam )
443
dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. itaque adiecit: ut sit uobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissoluere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse, qui morbos et ualitudines eorum suscepturus adnuntiabatur. hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere. nam (ut bonus\', inquit, (praeterea (ut) sciens omnem, qui lepra esset liberatus, sollemnia legis executurum, ideo ita praecepit\'. in uanum ergo descendit quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. atquin, quasi sciens formam eorum, magis ab ea auertendos praeuenire debuerat, si in hoc uenerat. quid tum? perseuerauitne in bonitate, id est permissione legis. an non? si enim bonus perseuerauit, nusquam destructor erit legis nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione, per quam alterius dei uindicatur. si non perseuerauit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium [postea collocauit apud illos in curatione leprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. malus iam, quando legis euersor, si bonus, cum legis indultor. sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmauit. nemo enim malo obsequi patitur. ergo et sic malus, si obsequium legi malae indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor aduenit. proinde si ut sciens omnem, qui lepra liberatus esset, ita facturum, ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. cur enim non tacuit. ut homo solo suo arbitrio legi oboediret? tunc
[*]( 4] Luc. 5, 14. 5] cf. Matth. 5, 17. 6] cf. Es. 53, 4. ) [*]( 5 quo testabatur-adnuntiabaturfort. spuria; cf. quae sequuntur et 444, 3 sqq. 9 ut bonus scripsi: et bonus MR 10 <ut> sciens scripsi: sciens MR 11 uerba in uanum-in hoc uenerat, quae in MR infra l. 27 post nItro futurum leguntur, huc tramtuli 13 formam eorum = ihre Art, namlich die feierlichen Formen des Gesetzes eu erfullen 15 an Pam: aut MR 16 nusquam MR, numquam Pam 19 postea seclusi 23 obsequi MR3, obsequio 221 24 legi malae M, malae legi Ruulgo 27 sciebagt M (corr. m. 1) cur enim MR, cur ergo N Pam ) 444
enim aliquatenus posset uideri patientiae suae praestitisse. sed adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. cuius iam testimonii, nisi legis adsertae? certe nihil interest. quomodo firmauerit legem, siue qua bonus siue qua superuacuus, siue qua patiens siue qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. ecce praecepit legem impleri. quocumque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam: non ueni legem dissoluere, sed adimplere. quid ergo tibi fuit de euangelio erasisse quod saluum est? confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius uocem domini de euangelio eradicasse quam nostros iniecisse.