Nazaraeus uocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris. unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant per eum. nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati sunt super niuem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, [*](2] Luc. 4, 34. 7] cf. Lnc. 4, 35. 11] cf. Lnc. 10, 20. 26] Thren. 4, 7. ) [*]( 1 se B3, sed MBl 9 ut MB, et Pam 14 eum R, in eum MF 15 existimas; sed M 16 existimantem Pam 17 ezistimandum Pam 18 increpationi si M 19 mentitus (m eras.) M 25 Nazarenos MB, Nazaraeos Pam 27 exalbati R3, exaltati MBl 29 nazarei M )
438
(in) quas apud Nazareth descendit, uitando Archelaum, filium Herodis. hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida non ita Christo creatoris per -prophetas emancipata. ceterum prophetarum erit Christus, ubicumque secundum prophetas inuenitur. et tamen apud Nazareth quoque nihil noui notatur praedicasse, dum alio merito [unius prouerbii] eiectus refertur. hic primum manus ei iniectas animaduertens necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem uiolentia plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. nam etsi per medios euasit, sed ante iam uim expertus et postea dimissus, scilicet soluto, uti adsolet, tumultu, uel etiam inrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset. tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res etiam saecularis sapientiae digna sententia est. ad summam: et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam uera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. ipse igitur est Christus Esaiae, remediator ualitudinum: hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et langores portat. portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est tollere. sufficit interim mihi generalis repromissio. quodcumque curauerit Iesus, meus est. ueniemus tamen et ad species curationum.
Ceterum et a daemoniis liberare curatio est ualitudinis. itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum testimonio excedebant uociferantes: tu es filius dei. [*]( 11 cf. Matth. 2, 22. 8] cf. Luc. 4, 23. [24.] 29. 12] cf. Luc. 4, 29. 13] cf. Luc. 4, 30. 16] Lucret. de rer. nat. I, 305. 21] Es. 53, 4. 28] Luc. 4, 41. ) [*]( 1 (in) quae scripsi: quas MB, (ad) quas Gel 5 mancipata Ittn 8 alio merito (= um einer anderen Schuld willen, cf. Luc. 4, 23) scripsi: alio, merito uulgo unius prouerbii seclusi; est interprctamentum, et quidem ineptum. uerborum alio merito, sumptum ex Luc. 4, 24. 15 eluso Us, eius o MR1 17 sapientia Oehlerus 22 langores MF, languores R 26 ad daemoniis M est R, et M )
439
cuius dei, uel hic pareat. (sed proinde increpabantur et iubebantur tacere\'. proinde enim Christus ab hominibus, non ab spiritibus inmundis uolebat se filium dei agnosci, ille Christus dumtaxat, cui hoc congruebat, quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. illius erat praeconium inmundi spiritus respuere, cui sancti abundabat. porro qui numquam fuerat adnuntiatus, si tamen uolebat agnosci, — frustra autem uenerat, si nolebat — non esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscumque substantiae, quia propriae non habebat qui in aliena descenderat. iam nunc et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et diuulgari prae timore; nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira saeuitia iudicia uindicta damnatio. sed et daemonia timore utique cedebant, — ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi — et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. aut numquid ideo increpabat, quia timebatur, nolens timeri? et quomodo ea uolebat excedere, quod nisi timore non facerent? cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere, cecidit et in aliam praeuaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem.
In solitudinem procedit. sollemnis et huiusmodi regio creatoris. oportebat sermonem illic quoque uideri in corpore, ubi egerat aliquando et in nube. competebat et euangelio habitus loci, qui placuerat et legi. capiat itaque iocunditatem solitudo; hoc [*]( 1] cf. Luc. 4, 41. 26] cf. Luc. 4, 42. 28] cf. Exod. 13, 21. 29] cf. Es. 35, 1. ) [*]( 1 hic om. R1 2 ab MF, a R 6 sancti seil. spiritus praeconium abundabat scripsi: abnndabant MR 8 esset R3, esse et MR1 10 quia scripsi: qui MR 16 parenthesin indicaui: cedebant. ergo uulgo 24 sustineret R, sustinere et F, sustineri et M 26 procedit R3, procedii MRl 27 < et) in corpore fort. )
440
Esaias promiserat. detentus a turbis: oportet me, inquit, et aliis ciuitatibus adnuntiare regnum dei. ostenderat iam alicubi deum suum? non puto adhuc usque. sed [de] his loquebatur, qui alium quoque deum nouerant? nec hoc credo. ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi nouerant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portendebat, quem solum sciebat notum eis, qui audiebant.