Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. uidebit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. quam sublimitatem et quam gloriam? conualescite, manus dimissae et genua dissoluta — hoc erit paralysis —; conualescite. ne timete, non otiose iterans (conualescite') nec uane subiungens \'ne timete\', quoniam cum redintegratione membrorum uirium quoque repraesentationem pollicebatur: exurge et tolle grabattum tuum, simul et animi uigorem ad non timendos qui dicturi erant: quis dimittet peccata nisi solus deus? habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam et eorum, quae medicinam sunt secuta. pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam: quoniam, inquit in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse auferet. nam et in primore ex ipsius domini persona: [*]( 8] Matth. 5, 17. 13] cf. Luc. 5, 17-26. 14—17] Es. 35, 2-4. 20] Luc. 5, 24. 22] Luc. 5, 21. 25] Es. 53, 11. ) [*]( 1 perstitisse Oehlerus 4 auperuacuus = sich der Muhe ea Verbtetens (als einer doch vergeblichen) entziehend 6 pellam (a in ras. a m. 1) M 7 praecepit lll, praecipit R 12 eradicasse lIIRN, erasispe Pam nostros J23, nostras MBl 16gloriam? (quam disserit, subiciens:)» fort. 17 ne M, nec R uulgo 18 ne M, nec R uulgo 20 grabattum M, grabbatum F, grabatum R uulgo 22 dimittet M, dimittit R 25 quoniam M, quomodo R 27 auferet scripsi (= avotsei): aufert MR primore M, priore R wulgo )

445
etsi fuerint delicta uestra tamquam roseum, uelut niuem exalbabo, etsi tamquam coccinum, uelut lanam exalbabo, in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. etiam Micheas de uenia delictorum: quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias residuis hereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram suam, quia t uoluit et misericordiae; auertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra et demerget in profundum maris peccata nostra. sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris adfectus. uideo Niniuitas scelerum ueniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, qui a primordio egit in patris nomine. lego et Nathan prophetam agnoscenti Dauid delictum suum in Uriam dixisse: et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idolatriae et sanguinis Nabuthae, ueniam meruisse paenitentiae nomine, (et) Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse. quid de ipso populo retexam, totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo, qui mauult misericordiam quam sacrificium et peccatoris paenitentiam quam mortem. prius est igitur, neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis nouam istam Christi, noui scilicet, benignitatem, si probaueris nec parem creatori nec praedicatam a creatore. sed et peccata dimittere an eius possit esse, qui negetur tenere, et an eius [*]( 1] Es. 1, 18. 5] Mich. 7, 18-19. 12] cf. Ion. 3, 10. 16] II Reg. 12, 18. 17] cf. III Reg. 21, 29. 19] cf. I Reg. 14, 27. 45. 22] cf. Os. 6, 6; Prou. 21, 3. cf. Ez. 33, 11. ) [*]( 7 uoluit et MR, uoluit esse Oehlerus, uolens est fort. (ou cł.ÜIjt-ţ.c; iliouç lotiv) 8 misericordiae M, misericordiam Eng, misericordem R uulgo demerget (bis) Pam: dimerget MR 9 profundum M, profundo R, profunda Pam 14 qui MR, quia Gel uulgo 19 et addidi ionathain M 24 est deleri uult Rig )
446
sit absoluere, cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere, in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi malumus admonere quam retractare.

De filio hominis duplex est nostra praescriptio: neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non uere erat, neque filium hominis constitui qui non sit natus ex homine, uel patre uel matre. atque ita discutiendum, cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. si ex deo patre est, utique non ex homine; si non est ex homine (patre), superest, ut ex homine sit matre; si ex homine (matre,) iam apparet. quia ex uirgine. cui enim homo pater non datur nec uir matri eius deputabitur. porro, cui uir non deputabitur uirgo est. ceterum duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non uirgo sit mater. habebit enim uirum, ut uirgo non sit, et habendo uirum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius. talem, si forte. Castori aut Herculi natiuitatem fabulae tradunt. si haec ita distinguntur, id est si ei matre filius est hominis, quia ex patre non est, ex matre autem uirgine, quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae, quem concepturam uirginem praedicat. qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque (martris neque) patris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necesse est, mendacium admiserit qui se quod non erat dixit. unum potest angustiis tuis subuenire: si audeas aut deum tuum, patrem Christi, hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut uirginem hominem negare. quod nec Valentinus quidem fecit. quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud [*](20] cf. Es. 7, 14. 30] cf Dan. 7, 13. ) [*]( 3 mali mus MBl, maluimus Rsuulgo 5 posset (t eras.) M 7 matre, atque uulgo 9 est ex MR, est deleri vult Rig patre addidi 10 matre addidi 11 homo om. 221 17 fabulae tradunt M, tradunt fabulae B uulgo distinguuntur R uulgo si n haec ita distinguntur, <ut nos uolumus) fort. 24 matris neque addidi )

447
Danihelem? nonne sufficiet ad probationem prophetici Christi ? cum enim id se appellat, quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi, in quem praedicabatur. nominum communio simplex, si forte, uideri potest, — et tamen nec Christum nec Iesum (eum) uocari debuisse defendimus diuersitatis condicionem tenentes — appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obuenit, in tantum difficile est, ut et ipsa concurrat super nominis communionem, — ex accidenti enim proprio est — maxime cum causa non conuenit, [eadem] per quam deueniat in communionem. atque adeo. [si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem. et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. ergo] cum appellatio propria est eius, in quo habet causam, si et alii uindicetur, in quo est communio nominis, [non etiam appellationis] suspecta iam fit communio nominis quoque in eo, cui uindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur, ut unus [idemque] credatur qui et nominis et appellationis capacior inuenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa. nec alius erit capacior utriusque quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem filii hominis. Iesus scilicet creatoris. hic erit uisus Babylonio regi in fornace, cum martyribus suis quartus. tamquam .\'-\'....... [*]( 23] cf. Dan. 3, 25. ) [*]( 1 sufficiet M. sufficit R 2 appellaijt M 5 parenthesin indicaui eunt addidi 6 dinersitates M 7 ex accidenti obuenit MGR3, ex accidentia inuenit Rl 9 parmthesin indicaui 10 eadem seclusi 11 si et Christus- ergo seclusi: nam inde a uerbis atque adeo incipere totius disputationis conclusionem in propatulo est. quae autem intercedunt ea tantummodo explicant quae antecedunt: maxime cum-in communionem. postremo illud ergo (1.14)prorsus caret senau; additum uidetur postquam interpretamentum olim margini adscriptum inter uerba irrepsit. defendit quae seclusi Eng, sic distinguens: in communionem, atque adeo, si.... et duo lesus: ergo etc., cui eo minus adstipulor, quia et supra et infra manus interpolatoris cognoscitur 13 et (prius) om. M 15 et deleri uult Rig non otiam appellationis seclusi 17 uindicatur in eo sine M 18 idemque seclusi- I 21 appellatiofli? M (corr. m. 1) 22 erit MF, erat R uulgo )
448
filius hominis, idem ipsi Daniheli reuelatus directo filius hominis, ueniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat.

Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione. nam cum Iudaei, solummodo hominem eius intuentes necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit, habere eum potestatem dimittendi delicta. quando et filium hominis nominans hominem nominaret, nisi quia ideo ipsa uoluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danihelis repercutere, ut ostenderet esse et hominem, qui delicta dimitteret? illum scilicet solum filium hominis apud Danihelis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem ac per eam utique et dimittendi delicta, — qui enim iudicat et absoluit — ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum, in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicauit, dum absoluit. ad haec quodcumque diuersa pars fuerit argumentata quale sit, dispice. nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium uirginis concedat. quodsi et auctoritas diuina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam breuissime de substantia corporis aduersus phantasmata Marcionis. si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. plane facilius inuenias hominem natum cor non habere uel cerebrum, sicut [*](2]cf.Dan.7,13. 5]cfLuc.5,17-26. 7]cf.Luc.5,21. 14]cf.Dan.7,14. ) [*]( 1 hominis, idem uulgo ipsi Danieli R3, ipse Danihel MRl 10 con- iunge: quando (da er doch ..) nominans hominem et filium hominis nominaret 13 esse et hominem M, esse hominem F, et hominem H, eum , et hominem G, deum et hominem Urs 22 dispice M, inspice R 26 insaniam Rig: in insaniam MR 28 phantasma fort. )

449
ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.