Anno quintodecimo principatus Tiberii proponit eum descendisse in ciuitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris, in quod de suo ante descenderat. ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? cur enim non et ista reprehendam, quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? plane semel dicta sint per quae iam alibi retractauimus: an descendens per creatorem, et quidem aduersus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitti in terram aeque ipsius. nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens (descendisse) illum. uiderit enim, sicubi \'apparuisse* positum est. apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id, quod sine mora apparuit, descendisse autem dum fit uidetur et subicit oculos de facto. etiam [*](14] cf. Luc. 3, 1. 15] cf. Luc. 4, 31. ) [*]( 2 qui a deo in ras. M 3 inter MR3, intra B1 4 inter iustum in ras M 6 Christo om. Rl 7 creatore, ceterum uulgo, creatore, ceterum (eum) Eng 14 tyberii M, Tiberiani R uulgo deum Gel 15 galileae M cafarnaum M 16 quod R, quo M ecquid Rig: et quid MR 20 retractauimus scil. ea quae non implent fidem ordinariae narrationis an R, ac M 25 apparere (rere ex rue a m. 2) M 26 oculos in id R, occulo sinit M 27 subicit M, subit R oculos de facto. scripsi: oculos. de facto uulgo; intellego: das Herabsteigen aber wird bemerkt, indem es geschieht, und hãU die Augen emporgerichlet von dem Augenblick an, wo es eintritt ) [*]( XXXXVII Tert. III. ) [*]( 28 )
434
ordinem facit atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu uel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisue descenderit; praeterea, quis uiderit descendentem, quis retulerit, quis adseuerauerit rem, utique nec adseueranti facile credendam. indignum denique, ut Romulus quidem ascensus sui in caelum habuerit Proculum adfirmatorem, Christus uero dei descensus de caelo sui non inuenerit adnuntiatorem, *** quasi non sic et ille ascenderit isdem mendacii scalis, sicut et iste descendit. quid autem illi cum Galilaea. si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem, dicente Esaia: hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nepthalim, et ceteri quimaritimam, etIordanis, Galilaea nationum. populus, qui sedetis in tenebris, uidete lumen magnum; qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super uos? bene autem, quod et deus Marcionis inluminator uindicatur nationum, quo magis debuerit, uel de caelo etsi descenderet, utique in Pontum potius descendere quam in Galilaeam. ceterum et loco et inluminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu uenisse se, non ut legem et prophetas dissolueret, sed ut potius adimpleret. hoc enim Marcion ut additum erasit. sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. prophetiam enim interim de loco adimpleuit: de caelo statim. ad synagogam. ut dici solet: \'ad quod uenimus, hoc age\\
[*]( 11] Es. 9, 1-2. cf. Matth. 4, 15-16. 22] cf. Matth. 5, 17. 25] cf. Luc. 4, 16. 21. ) [*]( 3 descenderit. praeterea uulgo 7 dei om. NPam 8 lacunam signaui: nt sic interim agamus uel similta desidero, (non) quasi non sic Eng isdem MF, iisdem Buulgo mendacii R, mendaciis MF 11 bibito Bl, ibito MF, obito R3G 13 qui maritimam (jscil. incolitis terram), et Iordania (scil. terra) post nationum grauius cUstinxi 15 terram om. Bl 16 super uos MB, nobis N 17 debuerit, uel de caelo etsi descenderet scripsi (cf. I. 8 et 9): debuerit uel de caelo descendere, etsi MB 19 loco JS3, in loco MBl 24 negabit B1, negauit MBl ) 435
Marcion: aufer etiam illud de euangelio: non sum missus nisi ad oues perditas domus Israhel, et: non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Israhelis uideatur. sufficiunt mihi facta pro dictis. detrahe uoces Christi mei: res loquentur. ecce uenit in synagogam: certe ad oues perditas domus Israhelis. ecce doctrinae suae panem prioribus offert Israhelitis: certe, ut filios praefert. ecce aliis eum nondum impertit: certe, ut canes praeterit. quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae natiuitatis Romana archiua custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato iam pridem in hoc ipsum uel aliunde commendato cum hoc munere. stupebant autem omnes ad doctrinam eius. plane. quoniam, inquit, in potestate erat sermo eius, non quoniam aduersus legem et prophetas docebat. utique enim eloquium diuinum et uim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam legis et prophetarum. alioquin non stuperent, sed horrerent, nec mirarentur, sed statim auersarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedi. catorem, quia nec potuisset aduersus legem et prophetas docere et hoc nomine aduersus creatorem non praemissa diuersae atque aemulae diuinitatis professione. cum ergo nihil
[*]( 11 Matth. 15, 24. 2] Matth. 15, 26. 18] Lnc. 4, 32. ) [*]( 2 est (= eSeauv) MR, est (bonum) Lat 4 aideatur scripri: uideretur MR sufficiant MF, sufficiant R 5 noces M, uocem JJ 11 iorepen- ▼ tinuB M (corr. m. 1) 13 agusti M (v s. u. a m. 1) 14 nisi (ni in ras.) M 18 aliundeiJ, alia de M conmendato M cum hocmunere fort. spuria; displicet enim illud cum multoque aptius ex antecedentibus suppleretur: in hoc ipsum (seil. docendi munus) 21 diuinum et ui et gratia fort. 24 horrerent. nec uulgo 26 potuisset R, pocius set MF ) [*]( 28* ) 436
tale scriptura significet, nisi solam uim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negauit, quam aduersus creatorem, quia non significauit. atque ita aut eius erit agnoscendus, secundum quem docuit, aut praeuaricator iudicandus, si secundum eum, aduersus quem uenerat, docuit. exclamat ibidem spiritus daemonis: quid nobis et tibi est, Iesu uenisti perdere nos; scio qui sis, sanctus dei. hic ego non retractabo, an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec Christum uocari oporteret, si non creatoris, — alibi iam de nominibus expostulatum est — at nunc discepto, quomodo hoc eum uocari cognouerit daemon, nulla umquam retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti (et)iam ipsi suo creatori. quid autem iam tale ediderat nouae diuinitatis. per quod posset alterius dei sanctus intellegi? tantum quod synagogam introgressus et nec sermone operatus (erat) aliquid aduersus creatorem? sicut ergo quem ignorabat nullo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnouit. nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse et Iesum nomen domini esse in filio Naue. haec et ab angelo exceperat secundum nostrum euangelium: propterea quod in te nascetur uocabitur sanctum, filius dei, et uocabis nomen eius Iesum. sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis — licet daemon tamen — magis quam alienae et nondum satis cognitae. nam et praemisit: quid nobis et tibi, Iesu? non quasi in extraneum, (sed) ad quem pertinent spiritus creatoris. nec enim dixit: \'quid tibi et
[*]( 7] Luc. 4, 34. 20] cf. Ps. 15, 10. cf. Act. 2, 27. 211 cf. Dent. 28, 10. 22] Luc. 1, 35. 23] Luc. 1, 81. 26] Luc. 4, 34. ) [*]( 1 Bolamium M 7 Iesu R, ihn M 9 nec E, ne MF 10 parenthesin indicauit Eng 11 hoc eum MFB3, eum J21 14 ignoti Urs: ignoto MR (et)iam Urs: iam ME suo creatori scil. daemonit 15 ediderat R, ediderit M 16 posset M, possit E 17 erat addidi 21 domini scripsi: dei MR 27 Iesu in ME post extraneum traditum huc transtulit Iwn; iniuria reposuit Ochlerus sed add. Iun ) 437
nobis\'? sed \'quid nobis et tibi\'? se deplorans et sorti suae exprobrans. quam iam uidens adicit: uenisti perdere nos. adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saeui dei filium agnouerat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. quorsum hunc locum praemisimus? ut Iesum et a daemone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris. \'atquin\', inquis, \'increpuit illum Iesus). plane, ut inuidiosum et in ipsa confessione petulantem, ut male adulantem, quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum uenisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari uolebat. aut cur eum increpuit? si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus nec dei sanctus omnino; si quasi ex parte mentitum, quod eum legum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non aestimantem, quod ignorabat aestimandum: alium legum et alterius dei sanctum. quodsi uerisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter quem alium daemon agnouisse non poterat, et Iesus eum confirmauit, quem agnouerat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.