funis ergo ducendus est contentionis pari hinc inde nisu fluctuante: ego meum dico uerum, Marcion suum; ego Marcionis adfirmo adulteratum, Marcion meum. quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem. quod antiquius repperietur, et ei praeiudicans uitiationem, quod posterius reuincetur? in quantum enim falsum corruptio [*]( 1] cf. Gal. 2, 4. 2] cf. Gal. 2, 3-4. ) [*]( 1 pseudoapostoli MF, pseudapostoli R utdgo 3 fastos MBl, fastos R3 uulgo 10 pseudoapostoli MF, pseudapostoli R uulgo 11 quo (= ub(f Eng 12 non addidi, adulteros passum est, quod... Lucam? Eng 13 at scripsi: aut MR 14 tam MR, iam Eng 17 post solne signum interrogationis deleui id scripsi: et MR 20 ceterum (= sed) Ciacconius: ceterorum MR 21 est, sed uulgo sed-quoque aduersarii sunt; propterea male post quoque distinguuntur capita 25 determinabit R, determinaait MF 26 antiquus M repperietur JfF, reperietur R 27 reuincetur inuenietur MR1, inuenietur del. R3 )
429
est ueri, in tantum praecedat necesse est ueritas falsum. prior erit res passione et materia aemulatione. alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probauerimus, Marcionis uero posterius, et nostrum ante uideatur falsum quam habuerit de ueritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam et editum et postremo id uerius existimetur, quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine euangelii ueritate, id est ante euangelii ueritatem. quod ergo pertinet ad euangelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de ueritate disceptat, adeo antiquius Marcionis est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra ueritate desciit. quid nunc, si negauerint Marcionitae primam apud nos fidem eius aduersus epistolam quoque ipsius? quid, si nec epistolam agnouerint? certe \'Antithesis\' non modo fatentur Marcionis sed et praeferunt. ex his mihi probatio sufficit. si enim id euangelium, quod Lucae refertur penes nos, — uiderimus an et penes Marcionem — ipsum est, quod Marcion per Antithesis suas arguit ut interpolatum a protectoribus ludaismi ad concorporationem legis et prophetarum, quo etiam Christum inde confingerent, utique non potuisset arguere nisi quod inuenerat. nemo post futura reprehendit, quae ignorat futura. emendatio culpam non antecedit. emendator sane euangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora euersi Marcion solus et primus obuenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam, quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. nisi quod humanae temeritatis, non diuinae auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat
[*]( 11 quatinus M 12 Marcionis (sc. euangelio) N, marcio M, Marcione R 13 ipse om. M (in mg. add. m. T) 16 desciit MR, desciuit Rig 17 epietolam M, epistulam H 23 quo scripsi: qua MR inde scil. ex ludaiemo 27 Antoniniana R3, antoniana MR1 ) 430
euangelia, dum uitiat, cum, et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, siue ego, inquit Paulus, siue illi, sic praedicamus, et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi; non enim euersionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam euangelizator qui aliter euangelizauit. itaque dum emendat, utrumque confirmat: et nostrum anterius, id emendans quod inuenit, et id posterius, quod de nostri emendatione constituens suum et nouum fecit.