Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis Christianae sacramentum. ceterum si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque peruenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti. sed enim Marcion nactus epistolam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad ueritatem euangelii, simul et accusantis pseudoapostolos quosdam peruertentes euangelium Christi, conititur ad destruendum statum eorum euangeliorum, quae propria et sub apostolorum nomine eduntur uel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. porro etsi reprehensus est Petrus et Iohannes et Iacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est: personarum enim respectu uidebantur uariare conuictum. et tamen cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi [*]( 4] cf. Gal. 2, 2. 8] cf. Gal. 2, 9. 18] cf. Gal. 2, 14. 19] cf. Gal. 2, 4. 25] cf. Gal. 2, 9. 27] cf. I Cor. 9, 19. ) [*]( 2 dedit M, dedidit Buulgo 7 et (e in lit.) M dexteras M, dextnuJ R miscuerunt M, miscuere R uulgo 8 officia R, officio MF 9 si ipse R, sup se M 10 ante cessorum M fidei (syll. de in reu.) M 17 epistolam M, epistulam R 18 galathas M (pro more) 20 pseudoapostoloa MF, pseudapostolos B uulgo 23 ademit Eng 26 respectu (u ea a a m. 1) M )