Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

In summa: si constat id uerius quod prius, id prius quod (ab initio.) id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. uideamus, quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philipenses Thesalonicenses Ephesii, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus euangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. habemus et Iohannis alumnas ecclesias. nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Iohannem stabit auctorem. sic et ceterarum generositas recognoscitur. dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud uniuersas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id euangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime tuemur, Marcionis uero plerisque nec notum. nullis autem notum ut non eo damnatum? habet plane et illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, [*](1] cf. Matth. 10, 24. 2] I Cor. 15, 11. 4] I Cor. 14, 32. 6] cf. Gal. 1, 8. 14] cf. I Cor. 3, 2. ) [*]( 7 qui M. quia R 8 anterius Lat: alterius MR 12 quod <(ab initio,) id ab initio scripsi: quod et ab initio MF, quod et ab initio. <id ab initio) R uulgo 15 chorinthi M galathae M sint R, snnt Ai 16 Philippenses R Thessalonicenses JB 23 confoederantur R, conferantur MF 25 tueamur M (a eras.) notum, nullis uulgo 26 autem om. Rl eo (scil. quod plerisque nee notum est) damnatum MGB\', eodem natum Rl, eadem damnatum Oehlerus signum interrogationisposvi )

431
quarum si censum requiras, facilius apostaticum inuenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore uel aliquo de Marcionis examine. faciunt fauos et uespae, faciunt ecclesias et Marcionitae. eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur euangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Iohannis dico atque Mathei, licet et Marcus quod edidit Petri adfirmetur, cuius interpres Marcus. nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. capit autem magistrorum uideri quae discipuli promulgarint. itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. atquin haec magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis dedicata. ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent • sine ulla doctrina magistrorum? igitur, dum constet haec quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra? nam et competit ut, si qui euangelium peruertebant, eorum magis curarent peruersionem, quorum sciebant auctoritatem receptiorem. ideo et pseudoapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. in quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmauit non fuisse corrupta quae non putauit emendanda. denique emendauit quod corruptum existimauit. sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum. si enim apostolica integra decucurrerunt Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum, ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis. denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diuersum et [*]( 2 marcione M 6 atque mathei MF, et Matthaei Rutdgo 8 capit aatem lun: capita MBl, capit R3 10 quid Ura 18 ignoscenda M 21 paexidoapoBtoli MF, pseudapostoli R uulgo 26 integra Lat: integrae M, integre R uulgo decucurrerunt MR, decurrerunt F 29 decllcurrisse MR, decurrisse F )
432
aemulum factum est apostolicis. igitur dabo consilium discipulis eius, ut aut et illa conuertant, licet sero, ad formam sui, *** quo cum apostolicis conuenire uideatur. nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie reuincuntur. aut erubescant de magistro suo utrobique traducto, cum euangelii ueritatem nunc ex conscientia tramittit nunc ex impudentia euertit. his fere compendiis utimur. cum de euangelii fide aduersus haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia ueritasfalsum praecedat necesse est et ab eis procedat, a quibus tradita est.